PL 116, col. 146

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

cum exponeret eum locum, ubi de Domino praedictum
est: « In lapidem autem offensionis, et petram
scandali duabus domibus Israel, » etiam primos
auctores talium fabularum, atque doctrinarum qui et
quando esse coeperint apud Judaeos; et scholae eorum,
quibus invicem succedentibus, usque ad novissimam
captivitatem pervenerint, his verbis exponit:
« Nazareni, qui ita recipiunt Christum, ut observationes
legis veteris non omittant, duas domus
interpretatur Sammai, et Ellel; ex quibus orti sunt
Scribae et Pharisaei. Quorum suscepit scholam Achibas,
et post eum Mehir, cui successit Johannan filius
Zachaei et post eum Eliezer, et per ordinem Thelphon,
et rursum Joseph Galilaeus, et usque ad captivitatem
Jerusalem Josue. Sammai igitur, et Ellel,

non multo prius quam Dominus nasceretur, orti
sunt in Judaea: quorum prior interpretatur dissipator,
sequens profanus; eo quod per traditiones
( δευτερώσεις) suas, legis praecepta dissipaverint, atque
maculaverint. Et has esse duas domus quae Salvatorem
non receperint; qui factus sit eis in ruinam,
et in scandalum. »
IX.
Tales Scribarum, et Pharisaeorum magistri
exstiterunt, doctores fabularum et superstitionum:
pro quibus eos frequenter in Evangelio Dominus
increpat; et praecipue ubi omnes eorum errores uno
prophetico testimonio destruit, dicens: « Quare et
vos transgredimini mandata Dei propter traditionem
vestram? » [(Matth. XV, 3.)] Et post pauca:

« Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
Populus hic labiis me honorat, cor autem
ejus longe est a me. Sine causa autem colunt me,
docentes doctrinas et mandata hominum [(ibid.,
vers. 7, 8, 9)] . » Istorum igitur perversorum atque
impiorum doctorum caeci et infideles Judaei, relicta
veritate legis et prophetarum, usque in hodiernum
diem observant traditiones, et sequuntur errores:
in his legendis maxime occupantur, haec inter se loquentes
conferunt, haec per singula sabbata in synagogis
Satanae praedicare non cessant. Si quid autem
de libris legis divinae intelligere conantur, juxta caecitatem
eorum depravantes, cluserunt sibi miserabiliter
ostium veritatis; impleturque in eis manifestissime
quod eisdem doctoribus, imo perditoribus,

eorum Dominus in Evangelio exprobrat, dicens:
« Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia tulistis clavem
scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant
prohibuistis [(Luc. XI, 52)] . »
X.
Denique audiat paulisper religiosa sanctitas
vestra quam nefandis, atque inauditis blasphemiis,
et conviciis Dominum nostrum Jesum Christum, et
Christianum ejus populum irrideant et subsannent.
Sanctos apostolos impie immutato vocabulo appellant
apostatas; tanquam non missos a Deo, sed refugas
legis suae. Evangelium, quod nos Graeco eloquio
intelligimus bonum nuntium, ipsi propria lingua
malitiosissime immutantes vocant HAVONGALION,
quod interpretatur Latine iniquitatis revelatio: asserentes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.