PL 116, col. 159

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

« Et quia erit in viro peccatum judicium mortis, et
morietur, et suspendes eum in ligno. Non dormiet
morticinum ejus super lignum, quia sepultura sepelies
eum in die ipso: quia maledictio Dei est suspensus,
et non contaminabit terram tuam, quam
Dominus Deus tuus dabit tibi haereditare. » Ubi autem
interpres iste posuit « non dormiet, » alii
posuerunt « non pernoctabit, » sive « non commorabitur, »
aut « non permanebit. » Et ubi iste posuit,
« morticinum ejus, » caeteri transtulerunt « cadaver
ejus, » sive « corpus ejus. » Aperte igitur et
mirabiliter in his verbis, per similtudinem crucis
patibulo damnatorum, Domini Jesu Christi passio,
qui pro peccatis nostris cum iniquis sive sceleratis
reputatus est, prophetatur: et quod in illo de illo

futurum erat, tanquam vere futurum confirmatur,
et commendatur, cum dicitur: « Et quia erit in virum
peccatum judicium mortis, et morietur: et suspendes
eum in ligno, » etc., quod totum non ambigentis
sed prophetantis modo ponitur. Cum ergo dicit:
« Et quia erit in viro peccatum, » quid est intelligendum?
Non utique suum; quia (ut alius propheta
testatur) iniquitatem non fecit: neque dolus
fuit in ore ejus, sed omnium nostrum; sicut idem
propheta dicit: « Omnes nos quasi oves erravimus:
« unusquisque in viam declinavit: et Dominus posuit
in eo iniquitatem omnium nostrum [(Isa. LIII, 6)] . »
Et beatus apostolus Petrus: « Qui peccata (inquit)
nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum [(I Petr. II, 24)] .
» Unde et recte sequitur: « Judicium

mortis: » utique nostrae, quae ab initio peccato
debetur, et peccanti homini, Deo judicante inflicta
est, cum ait; « Quacunque die comederis ex eo, » id
est, ex ligno vetito, « morte morieris [(Gen. II, 17)] . »
Unde et Apostolus dicit: « Per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum
mors: et ita in omnes homines pertransiit [(Rom. V, 12)] .
»
XXVIII.
Suscepit itaque in se iste vir et peccatum
omnium nostrum, et judicium mortis nostrae.
Et subjungit de eo Scriptura, dicens: « Et morietur,
et suspendes eum in ligno. » Ubi mirandum
valde, quomodo prius dictum sit « morietur: » et postea
« suspendes eum in ligno; » cum manifeste
Dominus noster prius in ligno suspensus sit manibus

infidelium: et postmodum consummata omni
passione, quando voluit, inclinato capite emiserit
spiritum. Sed nimirum hoc nimis divine dictum est,
ut postquam ait lex « erit in viro peccatum judicium
mortis, » continuo subjungeret « et morietur, »
et adderet « et suspendes eum in ligno: »
ut videlicet prius demonstraret illius potestatem,
deinde eorum ostenderet crudelitatem; dum eum
qui nulla humana violentia, nullo supplicio vel cruciatu
cogente, sed sua sponte, sua potestate est
mortuus, ipsi quantum in illis fuit suspendentes
in ligno interemerunt. De hac enim potestate mortis
suae iste vir et Dominus in Evangelio testatur, dicens:
« Potestatem habeo ponendi animam meam:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.