PL 116, col. 160

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo
tollit eam a me, sed ego pono eam, et iterum
sumo eam [(Joan. X, 18)] . » Et in Psalmo ait: « Factus
sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos
liber [(Psal. LXXXVII, 5)] . » Et iterum: « Ego dormivi [(Psal. III, 6)] ;
» id est, non mihi insultent, quasi
violentia eorum occisus sim. Ego dormivi: ego
mea sponte, mea potestate, quando volui mortuus
sum. Ita mirabiliter et morientis potestas est commendata,
et persequentium saevitia non est excusata.
Sequitur Scriptura, dicens: « Non dormiet morticinum
ejus super lignum; quia sepultura sepelies eum
in die ipsa. » Qua sententia in verbo dormitionis,
somnus evigilaturi, id est resurrecturi exprimitur:
sicut ipse de Lazaro ait: « Lazarus amicus noster

dormit; sed vado, ut a sommo excitem eum [(Joan.
XI, 11)] : » et de filia archisynagogi, quam suscitaturus
erat: « Non est mortua puella, sed dormit [(Luc. VIII, 52)] :
» et de ipso inimici in Psalmo dicunt:
« Qui dormivit, non adjiciet ut resurgat [(Psal.
XL, 9)] ? » Per morticinum autem vera mors ejus
ostenditur; quia utique corpus exanime, a morte
morticinum appellatur: sicut et cadaver dicitur a
cadendo, eo quod per mortem cadat in terram;
non solum quando in terra resolvitur (secundum
quod Adae dictum est: « Pulvis es, et in pulverem
reverteris [(Gen. III, 19)] : » et Ecclesiastes ait: « Et
revertatur pulvis in terram suam unde erat [(Eccle.
XII, 7)] ; » sed etiam quia jam mortuum terra reputatur,
et terrae traditur: unde et Dominus de seipso

ait: « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum
fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum
fuerit, multum fructum affert [(Joan. XII, 24)] . »
XXIX.
In quo igitur mysterio et in lege praeceptum
est, et in Evangelio (sicut legimus) divino
nutu a persecutoribus expletum, ut hujus viri morticinum,
sive cadaver, sive corpus non dormiret,
nec pernoctaret, sive commoraretur et permaneret
super lignum? Ita enim scriptum est [(Joan. XIX, 31)]
quod « Judaei, ut non remanerent in cruce corpora,
rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura; »
id est, Domini, et latronum qui crucifixi sunt cum
eo, « et tollerentur. » Ubi quidem altitudo secreti
nimia est: sive enim ut illis corpus ejus deponere
ac sepelire festinantibus, tria magna mysteria quae

adhuc Christi passionibus deerant (id est, apertio
lateris ejus per lanceam militis, et ex eadem apertione
emanatio aquae et sanguinis, et ossium ejus,
quia jam mortuus inventus est, integra conservatio)
implerentur. Haec enim omnia granditer et magnifice
ex occasione accelerandae sepulturae ejus impleta,
commendat Evangelista, dicens [(vers. 32, 33,
34, 35, 36, 37)] : « Venerunt ergo milites: et primi
quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus
est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent,
ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt
ejus crura: sed unus militum, lancea latus ejus
aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et
qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.