PL 116, col. 164
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus
cum gentibus et populis Judaeorum, facere quae
manus tua et consilium decreverunt fieri. » [(Act.
IV, v. 2 et seqq.)] Sic Deus Pater huic viro maledixit,
cum eum pro nostra salute, nostrae maledictioni,
nostrae morti tradidit, sicut ipse testatur,
dicens: « Propter scelus populi mei percussi eum [(Isa. LIII, 8)] ,
» et in Zacharia propheta ipsam vim
passionis frameam appellans, dicit: « Framea
suscitare super pastorem meum, et super virum
cohaerentem mihi, dicit Dominus. Percute pastorem, »
etc. [(Zach. XIII, 7.)] Unde et Isaias ait.
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate [(Isa. LIII, 10)] .
» Et Apostolus tantam Dei bonitatem
nobis attentissime commendans: « Qui proprio,
inquit, Filio suo non pepercit, sed pro omnibus
tradidit illum [(Rom. VIII, 32)] . »
XXXIV.
Quia ergo tanta Dei benignitate vir iste
nostrae maledictioni sponte succubuit, et cum sceleratis
reputatus est, praecepit lex ejus passionem
pia memoria honorari. Neque enim de simplici sepultura
illius tam absurde praeciperet Spiritus sanctus,
ut eam ab ipsis qui eum crucifixerunt juberet
praeparari, quando ille qui hoc fecit, id est, Joseph
ab Arimathia, teste Evangelio, « non consenserat
consilio et actibus eorum [(Luc. XXIII, 51)] . » Adjungit
lex, quanta pollutio et contaminatio Judaeos
consecutura esset, qui hunc honorem Domino dare
noluerunt et nolunt, dicens: « Et non contaminabis
terram tuam, quam Dominus Deus tuus dabit tibi
in haereditate [(Deut. XXI, 23)] . » Ipsi sunt enim
terra, quam aliquando Dominus Deus dederat illis,
ut essent ei populus haereditarius, sicut Moyses ad
eos dicit: « Vos elegit Dominus de cunctis gentibus,
ut haberet populum haereditarium [(Deut. IV, 20)] . »
Ipsi sunt terra cui clamabat Jeremias: « Terra,
terra, terra, audi sermonem Domini [(Jerem. XXII,
29)] , » et de qua in psalmo dicitur: « Et adulterata
est terra in sanguinibus, et coinquinati sunt
in operibus suis, » sive (ut nos consuete cantamus):
« Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata
est in operibus eorum [(Psal. CV, 38, 39)] . »
Debuerant itaque honorem fidei exhibere Domino
Salvatori, pro salute mundi in ligno crucis passo et
mortuo, ut mererentur audire cum sanctis apostolis
et caeteris qui ex eodem populo crediderunt, per
Malachiam prophetam: « Et beatos vos dicent
omnes gentes: eritis quippe vos terra desiderabilis [(Malac. III, 12)] .
» Sed quia contempserunt, et contemnunt,
et usque hodie furibundo animo et truculento
vultu haec legunt, detestantes eum de quo
scripta sunt, contaminaverunt et poll erunt terram
suam, et non possident benedictionem repromissam,
sed quotidie eis dicitur per Ezechielem prophetam;
« Tu es terra immunda, et non compluta [(Ezech.
XXII, 24)] ; » et per Isaiam: « Manus vestrae sanguine
plenae sunt. » Et iterum: « Manus enim vestrae
pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate [(Isa. I, 15; LIX, 3)] .
» Videlicet quia clamaverunt,