PL 116, col. 165

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

dicentes: « Sanguis ejus super nos et super filios
nostros [(Matth. XXVII, 25)] . »
XXXV.
Hanc contaminationem et pollutionem terrae
suae, id est semetipsis timere debuerant, et non
illam quae nulla est, quasi terra habitationis eorum
pollueretur cadaveribus in cruce suspensorum, nisi
eadem die sepelirentur. Quod omnino beatus David
rex et propheta non timuit, qui ob placandam iram
Dei septem viros de domo Saul Gabaonitis tradidit
crucifigendos: et ab initio messionis hordei, donec
omnes segetes meterentur, et stillaret super eos pluvia
de coelo, sic eos dimisit, nec ullum eorum sepeliri
fecit. Ubi si responderint, istos in terra habitationis
Gabaonitarum, qui non erant de filiis Israel,
fuisse crucifixos, et propterea sic dimissos; legant

in eodem libro Samuelis, non in Gabaon, sed in
Gabaa Benjamin hoc gestum esse, dicentibus ipsis
Gabaonitis ad David: « Et crucifigamus eos in Gabaa
Saulis, quondam electi Domini [(II Reg. XXI, 6)] . »
Si autem dixerint timuisse David ne iram Dei
incurreret; si semel damnatos et divinae ultioni deputatos
sepelire praesumpsisset, legat quia postmodum,
eum ei nuntiatum fuisset quod concubina Saul,
substrato sibi super lapidem cilicio, eos per diem et
noctem a feris et avibus tam longo tempore custodisset,
non solum reprehendit, sed etiam tantae pietatis
imitator et supergressor, attulit ossa Saul et
Jonathae filii ejus de Jabes Galaad: et jussit colligi
ossa istorum septem qui crucifixi fuerant: simulque
non abominando, sed pie honorando condidit in sepulcro

Cis, patris Saul. Nec ob hoc Deum offendit,
sed insuper Scriptura dicit: « Fecenuntque omnia
quae praeceperat rex. Et repropitiatus est Dominus
terrae post haec [(II Reg. XXI, 14)] . » Non ergo ista
beatus David metuebat, quia in illo legis capitulo
non alicujus abominandi hominis supplicium, sed
Salvatoris mysterium intelligebat. Aut si isti tam
religiose, ut putant, terram suam a pollutione servaverunt,
quid causae est quod per tot saecula eos
tanquam immundos evomuit?
XXXVI.
Nullum fere est in Scripturis propheticis
tam praeclarum testimonium ubi sic evidenter
et modus passionis Christi in ligno Crucis, et veritas
mortis ejus exprimatur. Unde et sanctus Apostolus,
non erubescens testimonium Christi, ad commendandam

veritatem et gratiam passionis ejus,
istud potissimum quod in litteris suis poneret elegit.
Nam et illud quod juxta beati Hieronymi editionem
in hujus capituli exordio legitur: « Quando peccaverit
homo quod morte plectendum est [(Deut. XXI,
22)] ; » ita et ad mediatorem Dei et hominum,
hominem Christum Jesum fideliter referendum est,
sicut et illud, ubi ipse ex persona corporis sui loquitur
in Psalmo: « Verba delictorum meorum [(Psal. XXI, 2)] ;
» et iterum: « Deus, tu scis insipientiam
meam, et delicta mea a te non sunt abscondita [(Psal. LXVIII, 6)] :
» quia effectus particeps
naturae nostrae, transfiguravit in se vocem nostram,
qui suscepit misericorditer et causam nostram; dum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.