PL 116, col. 167

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

Moyses minus praevidit etiam justos in cruce futuros;
sed bene praevidit haereticos veram mortem Domini
negaturos; et ideo volentes ab hoc maledicto
Christum sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent.
Si enim vera illa mors non erat, nullum
maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia
nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros
haereticos, quam de longe clamat Moyses: « Sine
causa tergiversamini, o quibus displicet veritas mortis
Christi. Maledictus omnis qui pendet in ligno:
non ille, ait, aut ille; sed omnis omnino. Tunc enim
Christus extra maledictum Adam, si extra illius
mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem
suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum
quod morti comitatur, suscipere non dedignatus

est. » Et post aliquanta [(cap. VII)] : « Hoc enim, inquit,
quod asserit prophetia, quia sciebat Christi mortem
in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent:
Pependit quidem in ligno, sed specie quadam,
non ut vere moreretur. Clamando ergo, maledictus,
nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus est,
sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato
ipse suscepit, de illo maledicto venientem,
quod dictum est: Si tetigeritis, morte moriemini. Ad
hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo
significaretur non falsam mortem Christum finxisse,
sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse,
in quam serpens ille hominem male suadendo
dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere,
et ideo non sanantur a veneno serpentis,

sicut in eremo quicunque illam attenderent sanabantur.
XXXVIII.
Solent quidam etiam Christiani imperiti
dicere aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere.
Sicut enim putant solvendam esse istam quaestionem,
ut Judam dicant a Moyse maledictum, qui laqueo se
suspendit: quasi primum noverint utrum ex ligno,
an ex lapide se ille suspenderit. Sed manifeste Apostolus
non sinit aliud intelligere quam de Christo
esse praedictum. Quod vero Judaei non putant eum
in cruce clavis esse confixum, miranda est eorum
caecitas, cum, ut jam supra memoravimus, ipsum
audiant per Zachariam prophetam dicentem: « Et
aspicient ad me, quem confixerunt [(Zach. XII, 10)] . »
Et per Malachiam: « Si configit homo Deum, quia

vos configitis me? Et me configitis vos gens tota [(Malach. III, 8, 9)] .
» « Et in Salomone, de eodem
qui propter nos pauper factus est, cum dives
esset, scriptum est: Non facias violentiam pauperi,
quia pauper est; neque conteras egenum in
porta, quia Dominus judicabit causam ejus, et configet
eos qui confixerunt animam ejus. » [(Prov.
XXII, 22, 23.)] Iste namque est pauper de quo et alius.
propheta dicit: « Ecce Rex tuus venit tibi, justus
et Salvator, ipse pauper [(Zach. IX, 9)] , » etc. Ita
ergo suos sibi pseudochristos ipsi finxerunt, ut infelicem
populum vana eorum exspectatione delusum
a fide veri Christi averterent.
XXXIX.
Unde et eumdem Dominum nostrum Jesum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.