PL 116, col. 189

Vita D. Haymonis (Joannes Trithemius), J. P. Migne

Haymo tertius episcopus Halberstatensis Ecclesiae
in Saxonia, ex abbate Hirsfeldensis coenobii,
ordinis sancti Benedicti, natione Teutonicus, Alcuini
monachi quondam auditor, ad quem Rabanus,
Fuldensis tunc abbas, XXII libros de Universo composuit;
vir certe undecunque doctissimus, divinarum
Scripturarum sagacissimus interpres, in declamandis
homiliis ad populum excellentis ingenii fuit.
Hic primo fuit monachus Fuldensis coenobii cum
Rabano, postea factus est tertius abbas Hirsfeldensis,
postremo tertius episcopus Halberstatensis consecratus.
Eamdem Ecclesiam verbo et exemplo strenue
gubernavit annis tredecim. Scripsit autem pene
infinita opuscula, de quibus ista quae subjecimus,
feruntur.
lib. 5.
lib. 1.
lib. 1.
lib. 1.
lib. 1.
lib. 1.
lib. 3.
lib. 1.
lib. 1.
lib. 1.
lib. 12.
lib. 1.
lib. 2.
In quinque libros Moysi
In Judicum
In Regum
In Tobiam
lib. 1.
In Judith
In Job
Alia quoque multa scripsisse dicitur epistolas,
sermones et diversos tractatus, qui ad notitiam
meam non venerunt. Moritur sub Ludovico imperatore
filio Caroli Magni, anno Domini DCCCXXXIIII,
indictione 12. Sepultus in ecclesia sancti Stephani
Halberstatensi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.