PL 116, col. 89

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

perire possunt, membra Christi et templum Spiritus
sancti esse dicat, quandiu fideliter et innocenter agunt.
« Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra Christi
sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra
meretricis? Absit. » Et iterum: « Nescitis quia
templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in
vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet
illum Deus, » etc.
Quarto loco displicet nobis valde, quia tam dure
et indisciplinate et immaniter de divina praedestinatione
sentis et loqueris in damnatione reproborum,
ut omnes illos qui ad sinistram ponendi sunt in die
judicii, et cum diabolo atque angelis ejus pro malis
meritis suis aeterno igne damnandi, ita sint divinitus
ad interitum praedestinati, ut eorum prorsus

nullus aliquando potuerit, nullus possit salvus esse.
Quod sentire et dicere quid est aliud, quam in Deum
graviter et horribiliter blasphemare, si illis ejus
praedestinatio hanc necessitatem irrevocabiliter imposuit,
ut omnino quod ad salutem suam proficeret
operari non possint? Sed absit a nobis hoc recipere,
ne meritum damnationis illorum Dei culpa
sit, qui eos tales esse constituit, non illorum qui
aliud esse non potuerunt. Huic errori, vel potius
immanissimae impietati resistit Scriptura dicens de
illo: « Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit
spatium peccandi. » Et ipse judex vivorum et
mortuorum destruit istud insanum mendacium, qui
se in illo die judicii ita illis qui ad sinistram stabunt
dicturum esse praedixit: « Discedite a me, maledicti,

in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus. » Ut cur a se inseparabiliter discedere
sint digni, cur maledicti, cur diabolo et angelis ejus
in aeterna poena sociati, videlicet non ex praejudicio
praedestinationis suae, sed ex merito iniquitatis eorum,
statim clarissime subjungat et ostendat dicens:
« Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare:
sitivi et non dedistis mihi bibere, » etc. Ubi evidenter
ostenditur quod non propterea damnantur,
quia opera salutis suae facere non potuerunt, sed
quia facere noluerunt. Unde et Psalmista de eodem
justo et aeterno judice dicit: « Quia tu reddes
unicuique secundum opera sua. » Non ait,
secundum praejudicia sua, sicut ista insana et furibunda
doctrina asserere conatur, ad nihil aliud

nisi ad subversionem audientium. Cum e contrario
fides catholica firmissime teneat, nec ipsum diabolum,
et angelos ejus, ad hoc unquam praedestinatos
ut tales essent: sed quia tales suo vitio esse voluerunt,
idcirco eis aeterni ignis supplicia praeparata.
Omnipotens enim Deus non est auctor malorum
meritorum, nec malorum hominum, nec malorum
angelorum: sed ipsi sibi sunt auctores mali, quod
propria voluntate gesserunt; Deus autem justus
ultor et judex in his quae ejus aequitate passuri sunt.
Praescivit ergo aeternaliter futura mala merita ipsorum,
sed praescientia ejus non eis intulit necessitatem,
ut aliud esse non possent, sed tantum praevidit
quod aliud esse nollent. Praedestinavit eisdem malignis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.