PL 116, col. 90

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

angelis, et reprobis hominibus perpetuas poenas,
non quia malignos et reprobos ipse eos facit,
sed quia malignos et reprobos suo vitio futuros illos
praevidit: et quos tales proprio vitio futuros praevidit,
quid mirum si eos justo judicio suo aeternis poenis
et incendiis praedestinavit, ut qui volentes peccaverunt,
nolentes puniantur? Non itaque in illis
praedestinavit omnipotens Deus quae sibi erant facturi
iniqua voluntate sua, sed quae ipse de eis erat
ordinaturus aequissimo judicio suo. Nulla enim praedestinavit
injusta, sed tantum justa; injusta vero
praescivit ut Deus futura, praedestinavit ut judex
justus damnanda. Nec praescientia tamen, nec praedestinatione
sua, cuiquam malorum hominum, vel
angelorum, necessitatem imposuit male agendi, sed

tantummodo pro malis gestis aeternas poenas luendi.
Unde verissime ad eum Scriptura dicit: « Deus
aeterne, qui occultorum es cognitor, qui nosti
omnia antequam fiant. » Et iterum de illo: « Domino
enim Deo antequam crearentur omnia fuerunt
cognita: similiter et post perfectum respicit
omnia. » Et alio loco: « A saeculo enim, inquit,
usque in saeculum respicit, et nihil est novum in
conspectu ejus. » Sunt quidem in malis et damnandis
aliqui reputati, qui aliud esse non potuerunt,
sicut illi parvuli recens nati, sub reatu originalis
peccati defuncti, quibus per baptismum Christi
non potuit subveniri; sicut etiam illi ignorantes
Deum, qui non potuerunt invocare in quem non
crediderunt, nec audire sine praedicante, nec praedicatorem

habere, quia nullum ad se mitti meruerunt.
Sed et in his non est iniquitas apud Deum, quia et illos
traxit ad mortem originale peccatum, et istos et
originale pariter et actuale. Ipso tamen ubique justo
judice, qui de tota humani generis massa, ob primae
praevaricationis meritum juste damnatos, alios facit
vasa misericordiae gratuita gratia, alios permisit
esse vasa irae justo judicio. Sin autem hoc quaeritur,
ubi in Scripturis praedestinatio in malam partem
dicatur, ipsum quidem proprie verbum tali sensu
positum forsitan non facile invenitur: sensus tamen
verbi manifeste in pluribus locis apparet; sicut in
primis de angelis refugis beatus Judas Apostolus
dicit: « Angelos vero, qui non servaverunt suum
principatum, sed dereliquerunt suum domicilium,

carceribus caliginis damnatos tradidit in judicium
cruciandos reservari. » Et de Antichristo Paulus
apostolus dicit: « Et revelatus fuerit homo peccati,
filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra
omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. »
Et post pauca: « Quem Dominus interficiet spiritu
oris sui, et destruet illustratione adventus sui. »
De Juda quoque proditore ipse Dominus, cum pro
apostolis oraret: « Et nemo ex eis periit, nisi filius
perditionis, ut Scriptura impleatur. » De quo
etiam apostoli, orantes pro electione successoris
ejus Matthiae, ad Dominum dicunt: « Ostende quem
ex his duobus elegeris accipere locum ministerii
hujus, et apostolatum, de quo praevaricatus est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.