PL 116, col. 91
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
Judas, ut abiret in locum suum, » Tale est et illud,
quod per Salomonem dicitur: « Universa propter
semetipsum operatus est Dominus, impium quoque
ad diem malum. » Et quod in libro Job scriptum
est: « Quia in diem perditionis servatur malus,
et ad diem furoris ducitur. » Et in libro Sapientiae
de Aegyptiis: « Ducebat enim eos ad hunc
finem digna necessitas. » Et apud Jeremiam de
quibusdam: « Congrega eos quasi gregem ad victimam,
et sanctifica eos in diem occisionis. » Talibus
etiam Amos propheta dicit: « Qui separati
estis ad diem malum, et appropinquatis
solio iniquitatis. » Item de filiis Heli scelestis et
sacrilegis dicitur: « Qui non audierunt vocem patris
sui, quia voluit Dominus occidere eos. » Et ad Amasiam
praevaricatorem et impium regem propheta loquitur:
« Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere
te, quia fecisti hoc malum, et insuper quod non
acquievisti consilio meo. » Sed haec omnia ita fideliter
pensanda sunt, ut in eis et malorum, sive
angelorum, sive hominum, iniquitas, et Dei vindicantis
incontaminabilis justitia cognoscatur. Praeordinavit
atque tradidit angelos malignos in judicium
cruciandos reservari; sed, exigente eorum impietate,
quia non servaverunt ordinem et honorem
suum, quem sub Deo et cum Deo habere potuerunt.
Et Judas praecognitus et praedictus est filius perditionis,
sed merito impiae proditionis abiit in locum
suum, id est, sibi in poenis destinatum et praeparatum;
sed quia praevaricatus est de loco ministerii
et apostolatus. Ita non est mirum si Antichristus,
quia praescitus est homo peccati, praecognitus etiam
et praedictus est filius perditionis. Et malus atque
impius praeparatus ad diem malum, servatur in diem
perditionis et furoris; sed quia ipse sua sponte et
malus et impius exsistet. Ducebat et Aegyptios divini
judicii necessitas ad exitium et interitum praeparatum;
sed digna, quia pro impietatibus et contumacia
eorum justa. Sic et illi, qui velut pecora
aeternae morti devoti esse voluerunt, siquidem impii
manibus et verbis accersierunt illam, congregantur
quasi grex perditionis, et sanctificantur, id est,
quodammodo separantur ad diem malum, et ad diem
occisionis. Sed et impii filii Heli, et impius rex ille
Amasias, indigni habiti sunt judicio Dei, qui consilium
salutis suae susciperent, et Deus illos occisioni
et perditioni praeparavit. Sed juste utique ob merita
impietatum, quae de illis prius Scriptura commemorat,
et excaecari et interire meruerunt. Ait etiam
Scriptura: « Et qui transgreditur a justitia ad peccatum,
Deus praeparavit illum ad romphaeam. »
Paravit ergo et praeordinavit istiusmodi transgressorem
ad romphaeam, id est, ad mortem et interitum;
sed juste, quia ipse ultro transgressus est a
justitia ad peccatum. Juxta hunc igitur divinae auctoritatis
sensum, omnipotens Deus justo judicio suo
praedestinat poenas malis, praedestinat malos poenis,
nullum tamen praedestinat ut sit malus, quia non
malorum, sed bonorum auctor est bonus, et malorum