PL 116, col. 97

Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

Omnipotens Deus, quia verissime verus et solus
Deus est, omnino in sua aeterna et incommutabili
scientia praescivit omnia antequam fierent, sicut
Scriptura testatur, dicens: « Deus aeterne, qui absconditorum
es cognitor, qui nosti omnia antequam
fiant. » Praescivit ergo sine dubio, et bona quae
boni erant facturi, et mala quae mali erant gesturi.
Sed in bonis ipse fecit sua gratia ut boni essent: in
malis vero, non ipse fecit ut essent mali, quod absit,
sed tantum praescivit eos proprio vitio tales futuros.
Neque enim praescientia Dei imposuit eis necessitatem,
ut aliud esse non possent, sed tantum
quod illi futuri erant ex propria voluntate, ille ut
Deus praevidit ex sua omnipotenti majestate. Unde
Scriptura incontaminabilem justitiam ejus nobis insinuans,

ait de illo: « Nemini mandavit impie
agere, et nemini dedit spatium peccandi. » Quod
ergo impie agunt impii et iniqui, et spatium temporis
vitae hujus, quod eis dedit Deus ad bene agendum,
ipsi e contrario convertunt ad malum exercendum,
non Dei, sed ipsorum est culpa, et ideo
recte damnantur ipsius justitia. Praescivit autem
idem omnipotens Deus etiam aeternam illorum damnationem,
sed ex merito ipsorum, quos in propria
malitia perseveraturos praevidit, non ex sua, quod
absit, iniquitate, qui nihil injuste constituit, et qui
reddit unicuique secundum opera sua, id est, et
bene agentibus bona aeterna, et male agentibus mala
perpetua. Ergo bonos praescivit omnino, et per gratiam
suam bonos futuros, et per eamdem gratiam

aeterna praemia accepturos, id est, et in praesenti
saeculo bene victuros, et in futuro feliciter remunerandos.
Utrumque tamen ex dono misericordiae Dei.
Unde Apostolus vasa misericordiae eos appellat dicens:
« Ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa
misericordiae, quae praeparavit in gloriam. » E
contrario autem malos, et praescivit per propriam
malitiam malos futuros, et praescivit per suam justitiam
aeterna ultione damnandos. Sicut praesciebat
de Juda proditore quod eum esset traditurus, sicut
Evangelium dicit: « Cum esset unus de duodecim, »
praesciebat etiam aeternam ejus damnationem, cum
diceret: « Vae homini illi per quem Filius hominis
tradetur. Bonum erat ei, si natus non fuisset

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.