PL 119, col. 1128

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

et accusatore quod objecerat comprobante, clericum
privat proprio gradu.
[(Anno 867.)] CXXX. AD EUMDEM. Si homo aliquis duas spirituales commatres habere valeat. [Ivo, I, 137.]
NICOLAUS SALOMONI Constantiensi episcopo.
Sciscitatur a nobis sanctitas vestra si aliquis homoduas
spirituales commatres habere valeat, unam
post alteram. In quo fraternitas tua meminisse debet
scriptum esse: Erunt duo in carne una [(Gen. II)]
.
Itaque cum constet quia vir et uxor una caro per
connubium efficiuntur, restat nimirum virum compatrem

constitui illi mulieri cui in matrimonio assumpta
uxor commater esse videbatur: et idcirco
liquet virum illi feminae non posse jungi in copula
quae commater erat ejus, cum qua idem una fuerat
caro effectus.
[(Anno 867.)] CXXXI. AD EUMDEM. Fragmentum.-- De poenitentia parricidarum et incestuosorum. [Ivo, X, 185.]
NICOLAUS SOLOMONI Constantiensi episcopo.
Constat parricidas, fratricidas, et incestuosos de
quibus consulis utrum possint conjugio copulari,
poenitentiam agere, et ideo non posse carnali copulae

jungi. Quos oportet in castitate omnibus vitae suae
permanere, mentis et corporis, servat duntaxat
propter misericordiam etiam circa hos beati papae
Leonis vicesima quarta Decretalium regula.
[(Anno 867.)] CXXXII. AD SOLANITANUM vel SOLEMONIUM EPISCOPUM. Fragmentum.--[Ivo, I, 136.]
NICOLAUS SOLEMONIO episcopo.
Nosse desideras utrum mulier quae viri filium ex
alia filia genitum de sacro fonte levaverit, postmodum
possit cum eodem viro copulari? Quos ideo
jungi posse decernimus, quia secundum sacros canones
nisi amborum consensu nullius religionis obtentu

debet conjux dimittere conjugem. Pertinet
autem ad ingens uxoris exitium, quae habens odio
virum vel infirmitatem ejus non considerans, quasi
causa pietatis operatur impietatem: maxime cum
praecipiat Apostolus: Nolite, inquiens, fraudare invicem,
nise ex consensu ad tempus ut vacetis orationi:
et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas,
propter incontinentiam vestram [(I Cor. VII)]
.
Ergo si non ex consensu utriusque conjugis hoc esse
factum probatur, non fraudentur invicem, sed revertantur
in idipsum: praesertim cum dicat Apostolus:
Uxor sui corporis potestatem non habet, sed vir;
sic vir potestatem non habet sui corporis, sed mulier [(ibid.)]
.
[(Anno 867.)] CXXXIII. AD RODULFUM ARGENTINENSEM EPISCOPUM. Fragmentum.-- De quodam matricida poenitente. [Apud Mansi, ibid. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
et sanctissimo RODULFO episcopo sanctae
Argentinensis Ecclesiae.
Dum de universis mundi partibus credentium
agmina principis apostolorum liminibus properant,
quidam vir nomine Thothar venit, vestrae beatitudinis
epistolam gerens, quam nostro contulit praesulatui,
cujus paginam perlegentes matricidam illum
esse cognovimus. Quo facto multis fletibus lacrymisque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.