PL 119, col. 1127

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

cum episcopis et suffraganeis tuis convocare
concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum
convenire, atque illi pastorali auctoritate praecipere
quatenus et ab omnium bestiarum et volucrum venatione
penitus alienus existat, atque immoderata
filiae suae familiaritate semetipsum omnimodo coerceat.
Quod si parere contempserit, et tam pro venationis
declinatione quam pro immoderata filiae suae
vitanda conversatione; vobis admonentibus obedire
distulerit, a vestro collegio excommunicatus abscedat.
Quod si in hoc contumax adhuc apparuerit, a
ministerio cessare debebit.
[(Anno 867.)] CXXVIII. AD EUMDEM. Episcopo infirmante, nisi de hac vita migraverit, alter non substituatur, ne commissi talenti pulchritudo deleatur. [Ivo, V, 352.]

NICOLAUS ADALWINO Juvaviensi archiepiscopo.
Pontifices qui aliqua occupantur infirmitate vel
aegritudine, abjiciendi non sunt, nec alios in loco
eorum consecrari oportet, nisi ex hac fuerint luce
subtracti. Quod si de ministerio sibi concesso conqueruntur,
quae licita sunt sacerdotes expleant. In
his vero quae eis praesumere non licet, vicinorum
usque ad recuperandam sanitatem episcoporum,
auxilia subrogentur; et hoc cum cautelae studio
peragatur, ne per necessitatis occasionem praesumptionis
pullulet ambitio. Episcopi vero qui Dominici

gregis susceperunt curam atque sollicitudinem, ab
administratione eorum discedere non oportet, ut
accepti talenti pulchritudo non deleatur, sed certamine
eorum salubriter augeatur et triplicetur.
[(Anno 867.)] CXXIX. AD SALOMONEM EPISCOPUM CONSTANTIENSEM. Fragmentum.-- Quod nemo damnandus sit nisi sponte confessus, vel canonice convictus. [Ivo, VI, 122.]
NICOLAUS SALOMONI Constantiensi episcopo.
Presbyter vel diaconus quem asseris crimina nolle
publice confiteri, sed velle cum sacramento defendere
se, et tamen notum est episcopo esse scelus ab

ipso perpetratum, non potest per aliquam poenitentiam
sacerdotali vel diaconali officio potiri. Sed mirandum,
si ipse confessus non fuerit, quomodo notum
possit esse episcopo scelus ab ipso perpetratum,
nisi accusatore forte idoneo per testes idoneos approbante.
Unde si examinante episcopo causam
presbyteri vel diaconi, non fuerit per testium approbationem
ille presbyter vel diaconus forte convictus,
non est scelus episcopo legitime manifestatum, nisi
presbyter vel diaconus sponte scelus ipsum confiteatur.
Quod nisi fecerit, interim non videmus suo
debere presbyterum vel diaconum officio privari.
Sola ergo spontanea confessio, et canonicus numerus
vel qualitas testium, decernentibus episcopis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.