PL 119, col. 1150

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

mulieris passione, et ad sulfureos foetores, et
brevissimi temporis desiderio, vinctus et obligatus
ad perenne traharis exitium. Deterius quippe in
populis praelati delinquunt: ac per hoc ipsi crudelius
quam caeteri puniuntur. Sed ut manifestius
vera nos dicere scias, beatum papam Gregorium
audi, qui ait: Scire etenim praelati debent,
quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus
digni sunt, quot ad subditos suos perditionis
exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se
cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae
faciunt non soli moriuntur. Haec autem nos tibi
nunc scripsisse, et quasi inter nos et te verba nostra
excessus tuos corripientia discurrisse sufficiat.
Caeterum praecave nequando nobis, secundum Domini

praeceptum, duos aut tres testes adhibeamus:
imo vero, ne hoc Ecclesiae sanctae dicamus, et, quod
non optamus, de caetero fias cunctis sicut ethnicus
et publicanus.
Porro excellentiam vestram hortamur, ut hoc
exemplar epistolae ad Lotharium missae, quousque
illum nostris monitis obedire perfecte cognoveritis,
apud vos, nemine alio sciente, retineatis. Si autem
suae obstinationi non cesserit, et quae ei ad praesens
dirigimus, perficere distulerit, vel si Theutbergam
reginam debito honore non retinuerit, vestra ad
omnium notitiam, quae de eo statuimus, faciat venire
sublimitas, et juxta nostrae censurae modum
ad gloriam vestram transmissum huc illucque dispergat.
[(Anno 867.)] CL. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. Ut Lotharium ad diligendam Theutbergam excitare pergat, et Ingeltrudem ad Bosonem maritum redire compellat. [Apud Mansi, ibid. ]

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio LUDOVICO glorioso regi.
Precamur amabilem dilectionem vestram ut regem
Lotharium monere nullo pacto desistatis ut
debitam dilectionem Theutbergae reginae uxori suae
semper impendat: nec sibi blandiatur, quasi studeat
eam cogere ut aliquod sibi crimen impingat, et
per hoc valeat illam a suo consortio sequestrare:

quoniam hoc nec ipse legaliter agere praevalet, nec
nos talibus praestigiis, et tam fraudulentae calliditati
locum dare permittimus. Sed etiamsi abundante
iniquitate, qualibet astutia, potius autem violentia,
tale quid machinari potuisset, Waldradam ei moecham,
cujus immundo desiderio ad ista intendit,
anhelat, et pervenire dementer affectat, nullus conjugali
foedere permitteret sociari, nisi forte quis
omnium legum, nisi cunctarum regularum temerator
et infractor inveniri voluisset. Agite igitur circa
eum benigne, et quoniam filius germani vestri est,
tanquam os vestrum et carnem monere, increpare,
imo vero etiam severius, corripere, quin et quoquo
modo corrigere studeatis, mentis scilicet ejus salutem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.