PL 119, col. 1153

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

haec in nobis portare beatissimum Petrum, qui nos
administrationis suae protegit ac tuetur haeredes,
fraternitas vestra liquido novit. Verumtamen inter
alia quae nos immensis laboribus inserunt, illa nos
praecipue commovere videntur, quae nobis, imo universae
occiduae parti, a Graecorum imperatoribus, Michaele
scilicet et Basilio, et ab his qui sibi parent,
nequiter ingeruntur. Hi enim odio et invidia contra
nos inflammati, quae inferius annotabimus, nobis
quasi crimina haereseos impingere moliuntur. Odio
quidem, quia Photii adulteri et invasoris Ecclesiae
Constantinopolitanae atque neophyti, a depositis
et anathematizatis factam promotionem non solum
non approbavimus, sed et damnavimus: fratris
scilicet et comministri nostri Ignatii ejusdem ecclesiae

patriarchae dejectionem, utpote a subjectis, et ab
imperiali potentia factam, nullo suscipientes assensu.
Invidia vero, quia regem Bulgarum Michaelem nomine,
cum gente sua, Christi fide suscepta, a sede
beati Petri institutores et doctrinam expetivisse audierunt.
Volentes quippe, nimiumque anhelantes,
eosdem Bulgares a beati Petri subjectione subducere,
suosque imperio sub praetextu Christianae religionis
callide subjugare, talia de sancta Romana Ecclesia
non habente maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi,
praedicant, quatenus illi, utpote adhuc in fide
rudes, haec audientes, nos quasi noxios, et diversarum
haereseon squaloribus respersos, vitent, declinent,
atque penitus deserant. Denique cum clamor
malorum, quae in Constantinopolitana Ecclesia, tam

per eosdem principes, quam per eos qui illis sive
metu, sive affectu ad votum parent, multiplicatus et
consummatus esset, nostrisque auribus increscens,
immensum cordi super tanta nequitia dolorem incuteret,
etiam ipsis petentibus et obnixe precantibus,
ad hanc inquirendam et nobis referendam missos
nostros, Rhadoaldum scilicet et Zachariam, tunc
episcopos, Constantinopolim destinavimus, qui illuc
pervenientes, patriarcham Ignatium damnando, et
Photium communione sua firmando, contra interdictum
nostrum factioni consensere Graecorum. Cum
autem patrato nefando scelere Romam reversi fuissent,
missus est etiam ab imperatore Michaele cum
ipsis ad nos proprius legatus, nomine Leo a Secretis.
In quorum adventu cognoscentes tam praefatum Ignatium

injuste depositum, quam Photium moechum irregulariter
in sede Constantinopolitana firmatum,
molestissime tulimus, scribentesque nostram summae
auctoritatis epistolam, eidem Leoni a Secretis imperatori
per indictionem decimam hanc deferendam
contulimus. Per quam videlicet nos nec illam damnationem,
nec talem promotionem, utpote utramque
inique patratam, admissuros fore praediximus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.