PL 119, col. 1152

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

et sanctissimo confratri nostro ADONI
archiepiscopo decretum perpetuum Viennensi Ecclesiae.
Quod reverenter petiit sanctitas tua a sede apostolica,
et humiliter expostulavit, ut privilegium antiquum
a patribus et praedecessoribus nostris Viennensi
sacrae sedi concessum renovaremus, auctoritas
hujus sanctae sedis, quia digna res petebatur,
non abnuit. Sicut ergo ab antecessoribus nostris,
beatissimo scilicet Leone et a reliquis pene ad nostra
tempora, tuis antecessoribus praestitum est largitione
apostolica, ut juri Viennensis Ecclesiae quatuor
civitates vel oppida, Gratianopolis scilicet, Valentia,
Genava, Darentasia, perpetue subjectae manerent,
ita modo noster praesulatus futuris temporibus

firmum et inconvulsum durare praesenti decreto
constituit, et ut ad potestatem et dispositionem
Viennensis metropolis pertineant immobiliter definivit.
Neque tamen propterea Darentasiensis Ecclesia
si aliquod munus privilegii illi concessum est
perdet, quia nec hoc modo Viennensis archiepiscopus
et primas ipsius a nostra auctoritate postulavit,
ut iisdem in tribus oppidis vel civitatibus quae nunc
additae et commissae videntur non ordinaret, et episcopos
eorum ad se, cum opportunum videret, non
advocaret. Sed ut sub jure Viennensis Ecclesiae ita
se positum semper sciat, ut per dispositionem ipsius
haec omnia ecclesiastice agat, et ad synodum ejusdem
archiepiscopi et primatis vocatus pariter cum
eisdem ipsis sibi concessis occurrat; et, quantum ad

generalem observationem attinet, nihil praeter auctoritatem
Viennensis praesulis definire praesumat:
sitque humiliter, sicut a sanctae recordationis praedecessoribus
nostris salubre firmatum et statutum
est, Viennensi Ecclesiae ita suppositus, ut postmodum
liberius dignitatem suam a nobis sibi concessam
habere et tenere praevaleat; ne forte si aliter
fecerit aut praesumpserit, non solum aliqua sibi
concessa amittat, sed etiam propter transgressionem
et inobedientiam durius damnatus in futurum humilietur.
Data Idus Jun., indictione XV.
[(Anno 867.)] CLII. AD HINCMARUM ET CAETEROS EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. Exponit causas odii et invidiae Graecorum adversus Ecclesiam Latinam: mittit illorum objectiones, ut eas refellant, et quae contra illos invenerint, in Urbem transmittant. [Apud Mansi, ibid. ]

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei,reverentissimis
et sanctissimis HINCMARO et caeteris
confratribus nostris archiepiscopis et episcopis in
regno Caroli gloriosi regis ecclesias constitutas
regentibus.
Omnium nos portare onera qui gravantur, imo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.