PL 119, col. 1156

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

quem suum oecumenicum patriarcham appellant,
dandas improbe requirebant. In his igitur, explosis
caeteris curis, vos, fratres, summopere convenit
desudare: et quia communia sunt haec opprobria,
quae universali Ecclesiae, in ea duntaxat parte quae
Latina uti dignoscitur lingua, sicut praetulimus,
ingeruntur, communiter omnes, qui divino sacerdotio
illustrari videmini, decertare debetis, quo paternae
traditiones tantae derogationi non pateant: sed quae
pravi quique consueta contentione tam mentientes
quam errantes maculare gestiunt, manu communis
defensionis ab omni naevo blasphemiae funditus
eruantur. Ridiculum est enim, et satis abominabile
dedecus, ut temporibus nostris vel falso insimulari
sanctam Dei Ecclesiam permittamus, vel eas traditiones

quas antiquitus a patribus nostris suscepimus,
pro libitu semper errantium infringi patiamur.
Quapropter necesse est ut eorum conatibus resistamus,
et falsis illorum jaculis veritatis clypeum
opponamus. Quod nos quidem, opitulante superna
potentia, prout valemus, agere non omittemus:
nec, cum opportunitas coelitus datur, contra illos
pro Ecclesia Christi tacebimus. Sed magnopere
convenit, ut et vestra quoque fraternitas, morem
secuta majorum, concertans nobis et unanimiter
collaborans in talibus inveniatur. Siquidem, nisi
mente recessit, nunquam Hesperiae regiones (ut de
aliis mundi plagis interim taceamus) a sede B. Petri
in hujuscemodi quaestionibus dissonantes inventae
sunt. Unde unusquisque vestrum qui metropolitana

jura sortitus est, junctis sibi fratribus et coepiscopis
suis qui sub se sunt, de his diligentem curam suscipiat,
et quid invidis eorum detractionibus opponi
necesse sit, rimari studeat, et invenire summopere
gestiat, atque inventum nobis ocius transmittere
minime parvipendat: quatenus id nos quoque adversus
eorum vesaniam cum caeteris assertionibus
nostris deinde mittere valeamus. Nihil enim in nobis
tam visibilis quam invisibilis hostis, sicut concordiam,
exhorrescit. Ideoque mutuo studia nostra
provocemus, et contra communes hostes, non quasi
hac vel illac palantes, sed tanquam castrorum acies
ordinati reperiamur. Sicque fit, ut dum nos vestram
unanimitatem ad communem incitamus conflictum,
et vos nostris certaminibus interestis, ut et nos

vestram sanctimoniam debito mentis affectu diligere
fraterneque venerari cernamur, et vos in nullo a
capite, id est a sede Petri, dissidere noscamini.
Quanto autem livore, quantaque vecordia, jam designati,
Graecorum principes, eorumque satellites,
adversus nos, pro eo quod suis noluimus parere
illicitis animositatibus, armati sint, in eo manifeste
datur intelligi quod aut falsa sunt quae nobis impingere
moliuntur, aut certe jam a prisco tempore
sine cujusquam contradictione in Ecclesia Romana,
imo in tota occidentali parte, hactenus custodita:
et cum floruerint etiam apud ipsos magni doctores
Ecclesiae, nullus tamen eorum de his reprehensionem
fecit, nisi hi qui non zelo justitiae fervidi, sed zelo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.