PL 119, col. 1157
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
invidiae perculsi, Ecclesiae lacerare traditiones anhelant.
Praecipue cum de jejunio sabbati tempore
S. Silvestri confessoris Christi sit satis discussum
et disputatum, atque ut celebraretur per omnia
definitum, nullusque post haec ausu temerario contra
illud statutum venire, aut saltem mutire praesumpserit:
cum potius e diverso sedis apostolicae institutio,
et Ecclesiae Romanae sequens observantia, ejusdem
salutiferi constituti exsecutrix fuisse hucusque reperiatur.
Praeterea de processione Spiritus sancti
quis nesciat illustres viros et praecipue Latinos,
nonnulla scripsisse, quorum fulti auctoritatibus,
istorum oppido sane respondere possemus insaniae,
si vel illis non reprehendendi, vel nobis eis contentiosa
fauce gannientibus rationem reddendi
consuetudo quaelibet exstitisset? Sed quid mirum si
hoc isti praetendunt, cum etiam glorientur atque
perhibeant, quando de Romana urbe imperatores
Constantinopolim sunt translati, tunc et primatum
Romanae sedis ad Constantinopolitanam Ecclesiam
transmigrasse, et cum dignitatibus regiis etiam
Ecclesiae Romanae privilegia translata fuisse? Ita
ut ejusdem invasor Ecclesiae Photius etiam ipse se
in scriptis suis archiepiscopum atque universalem
patriarcham appellet. Videte ergo, fratres, si haec
Ecclesiae Christi non praejudicent: videte si tolerabilia
valeant aestimari: considerate si debeant illi
Ecclesiae Romanae hujusmodi derogationes vel detractiones
ingerere, cum ipsa, ex quo coepit Christiana
religio dilatari, quae semel in Petro patrono ac institutore
suo suscepit, immutilata tenuerit, et incorrupta
per alia climata mundi docuerit: nec apparuerit
quisquam per tot saltem saeculorum curricula,
qui ejus traditionibus derogaverit, aut obviare
praesumpserit; licet, ut praetulimus, in Ecclesia crebro
magni doctores effulserint: nec visa sit unquam
Ecclesia, ut non dicam Constantinopolitanam, quae
longe post instituta est, cujus haec doctrinam
vel auctoritatem secuta sit, cum ipsa potius alias
ecclesias instituerit, atque his nonnullas traditiones
contulerit: adeo ut, quemadmodum Bonifacius sedis
apostolicae praesul testatur, institutio universalis
nascentis Ecclesiae de beati Petri sumpserit honore
principium, in quo regimen ejus et summa consistit.
Perpendite ergo, fratres, si haec utilia sint Ecclesiae
Dei, si haec congrua videantur ejus ordinationibus.
Perpendite, rogo, si sedis apostolicae missos a visione
sua excludere, vel eos aut epistolas nostras
spernere debuerint, et ubi sit aliquando gestum,
quaeso, memorare contendite, alioquin contra tantum
laborare contemptum nobiscum tota virtute
curate. Nam si hujusmodi mos in Ecclesia Christi
fuerit exortus, videlicet ut legati seu litterae singularum
ecclesiarum, vel personarum ab his quibus
mittuntur minime suscipiantur, quis locus restet
saluti nos penitus ignoramus, praesertim cum per
legatorum et epistolarum destinatarum interventionem
ad fidem nonnullos conversos, et ab errore
multos revocatos, et ad pacem caeterasque correctiones