PL 119, col. 1158
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
plurimos vel rediisse vel accessisse noscamus.
Et certe si hoc licitum esse posset, nullus profecto
nobis tranquilliorem vitam ducere valuisset, nimirum
quos quotidiana undique veniens, annuente
Christo, frequentia non modice reddit sollicitos, nec
paucis constituit subinde sudoribus fatigatos. Perpendite
nihilominus, si a legatis nostris libellus
exigi debuit, aut quae hinc exempla praecesserint:
cum nec scripto insertum, nec memoriae commendatum
tale quid inveniri credatur. Nunquid nos
alicujus novitatis inventores exstitimus? nunquid
alia, nisi quae ad salutem ipsorum, et ad communem
Ecclesiae statum pertinebant, transmisimus? nunquid
nos haeretici aliquando fuimus? Nam licet nos
peccatores quidem esse non denegemus, quorumlibet
tamen errorum faece pollutos, Deo gratias, minime
recognoscimus, quemadmodum illi, qui nunquam
sine schismate, nunquam prorsus ab errore reperiuntur
extranei. Libellos autem nos ab illis et exigere
et suscipere, non autem illos a nostris requirere
solere, consuetudo hucusque custodita demonstrat.
Cum enim, Christi munere, propter primatum Ecclesiae
Romanae in beato Petro concessum, nemini
sit de sedis apostolicae judicio judicare, aut illius
sententiam retractare permissum: constat nimirum
eos ab his nullum jus possidere libellos exigendi,
quos habere fas judicandi nullo jubentur canone,
nullo probantur exemplo. Potiorum enim est ab inferioribus,
non inferiorum a potioribus, violenter
exigere rationem, aut exortam elicere satisfactionem.
Commendatitias autem epistolas, etiamsi tale quid
antiqua consuetudo fieri a nobis efflagitasset, dandas
Photio modo mitteremus: quippe quem non litterarum
nostrarum communione in Ecclesia Constantinopolitana
stabiliendum, sed nostrae sententiae
jam mucrone perculsum, ab ea penitus decreveramus
tanquam adulterum propellendum. Verum pro
his et his similibus causis canonice discutiendis et
rite definiendis tam vestram, quam aliorum fratrum
et coepiscoporum nostrorum, reverendam ad nos
convocare vellemus praesentiam, nisi nos diversae
mundi calamitates, et quotidianae pressurae id gerere
vetuissent. Sed quae nobiscum ageretis praesentes,
hortamur agite saltem absentes, qui tamen dum intra
sinum charitatis, quam latum mandatum Psalmista
nuncupat
[(Psal. CXVIII)]
, vos circumplectentes
semper intuemur quasi praesentes, terrarum profecto
spatiis nunquam potestis haberi visibus nostris absentes.
Verumtamen si huc veniendo [ forte, veniendi,
HARD.] recusatis laborem arripere, nec jussa terreni
principis, nec ulla impedimenta saeculi, pium studium
vestrum a communi hac ecclesiastici negotii
meditatione, seu necessaria sollicitudine, cohibere
quoquo modo valeant Alioqui vestram ad nos fraternitatem
convocandi, et pariter de hujuscemodi quaestionibus
tractandi, nobis erit omnino necessitas: ut
videlicet juxta pristinam consuetudinem nobiscum
in idipsum apud S. Petrum convenientos, communes
Ecclesiae contumelias repellamus, qui commune sacerdotii