PL 119, col. 23

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

remissionem peccatorum [(Matth. XXVI, 26)]
. Marcus
vero sic ait: Et manducantibus illis, accepit Jesus
panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite:
Hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias
agens dedit eis. Et biberunt ex illo omnes, et ait illis:
Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis
effunditur [(Marc. XIV, 22)]
. Lucae vero his verbis
narratio explicatur: Et accepto calice gratias egit,
et dixit, Accipite et dividite inter vos. Dico enim vobis
quod non bibam de generatione vitis, donec regnum
Dei veniat. Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et
dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis
datur. Hoc facite in meam commemorationem.
Similiter et calicem, postquam coenavit dicens: Hic
calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui

pro vobis funditur [(Luc. XXII, 17)]
. Beatus etiam
Paulus, commemorans sacratissimae illius coenae
mysterium, inter alia sic dicit: Ego enim accepi a
Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus
Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et
gratias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum,
quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem.
Similiter et calicem postquam caenavit
dicens: Hic calix Novum Testamentum est in meo
sanguine. Hoc facite quotiescunque bibetis in meam
commemorationem [(I Cor. XI, 25)]
. Quantum est istud
et ineffabile salutis mysterium et pietatis sacramentum,
tanta contestatione praedictum, tanta veritate
commendatum, ut prius hoc Dominus corpus et sanguinem
suum assereret, quam pro nobis suum corpus

et sanguinem traderetur nemo enim potest passionis
Domini corporisque ejus et sanguinis pro
majestate rei sacramenta cognoscere.
7.
[(FULG. epist. 14, ad Ferrandum, n. 43.)] Notandum
quoque diligenter, quod in eadem coena et
Judaicum Dominus pascha comedit, quod oportebat
auferri, et sacramentum corporis sui et sanguinis
dedit, quod ad salutem fidelium oportebat institui. Desiderio,
inquit, desideravi hoc pascha manducare
vobiscum antequam patiar. Manducavit ergo pascha,
quo passurus significabatur, antequam pro nobis
voluntarie pateretur. Comedit pascha Judaeorum,
quo promissus est Christus, ut veniret ad pascha
nostrum, quod immolatus est Christus.
8.
[(AUG., epist. 54, ad Januarium.)] Aperte enim

dicit Evangelium, quod manducantibus illis accepit Jesus
panem et benedixit. Cum etiam superius dixisset:
Cum sero autem factum esset, discumbebat cum duodecim.
Et manducantibus illis dixit: Unus ex vobis
tradet me, post enim tradidit sacramentum; unde liquido
apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus
et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos,
nequaquam tamen propterea calumniandum est universae
Ecclesiae, quod a jejunis semper accipitur. Ex
hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem
tanti sacramenti in os Christiani Dominicum prius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.