PL 119, col. 24

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

intraret, quam ceteri cibi. Ideo enim per universum
orbem mos iste servatur, neque enim quia post cibos
dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres
ad illud sacramentum accipiendum convenire
debebunt, aut sicut faciebant quos Apostolus arguit
et emendat, mensis suis ista miscere; ait enim: Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam
caenam manducare
[(I Cor. XI, 18)]
, hanc ipsam
acceptionem eucharistiae Dominicam coenam vocans. Unusquisque enim,
inquit, suam caenam praeoccupat
ad manducandum [(Ibid., vers. 21)]
; unde et indigne
dicit acceptum ab eis, qui non discernebant a caeteris
cibis veneratione singulariter debita. Continuo
quippe cum dixisset judicium sibi manducat et bibit,
subjecit, non dijudicans corpus Domini [(Ibid., vers. 29)]
;

namque Salvator quo vehementius commendaret
mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere
cordibus et memoriae discipulorum, a quibus
ad passionem digressurus erat; et ideo non praecipit,
quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos
ordinare Ecclesias disposuerat servaret hunc locum.
9.
[(CYPRIAN., epist. 63, ad Cecil.)] Neque enim
quia post coenam calicem obtulit Dominus, etiam
Dominici diei sacrificium post coenam celebrare debemus.
Christum offerre oportebat circa vesperam
diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et vesperam
mundi, sicut de paschali agno in Exodo scriptum
est: Et immolabit eum omnis multitudo filiorum
Israel ad vesperam [(Exod. XII, 6)]
. Et iterum in
psalmis: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
[(Psal. CXL, 2)] .
10.
[(AUG., epist. 149, ad Paulinum, n. 16.)] Nos autem
resurrectionem Domini mane celebramus. Cum
vero ait Apostolus de hoc sacramento loquens: Propter
quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem
exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non
in judicium conveniatis, statim subtexuit, caetera autem
cum venero ordinabo [(I Cor. XI, 33)]
. Unde intelligi
datur quia multum erat ut in Epistola totum
illis agendi ordinem insinuaret, quem universa per
orbem servat Ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod
nulla horum diversitate variatur. Nam et ubi ad Timotheum
scribens ait: Obsecro itaque primo omnium
fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum
actiones [(I Tim. II, 1)]
, hoc constituisse intelligitur,

quod omnis et pene omnis frequentat Ecclesia,
ut obsecrationes accipiamus dictas quae fiunt in
celebratione sacramentorum, antequam illud quod
est in Domini mensa incipiat benedici; orationes,
cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum
comminuitur, quam totam benedictionem fere
omnis Ecclesia Dominica oratione concludit. Interpellationes
autem, sive, ut quidam codices habent,
postulationes fiunt, cum populus benedicitur. Tunc
enim antistites velut advocati, susceptos suos per
manus impositionem misericordissimae offerunt potestati.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.