PL 119, col. 25
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
Quibus peractis, et participato tanto sacramento,
gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam
verbis ultimam commendavit Apostolus. Haec autem
causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter praescriptis
atque significatis, non putaretur negligendum
esse quod sequitur, pro omnibus hominibus, pro
regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et
tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate [(I Tim. II, 2)]
,
ne quisquam, sicut se habet humanae
cogitationis infirmitas, aestimaret non esse ista facienda
pro iis a quibus persecutionem patiebatur
Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum
genere colligenda. Unde adjungit et dicit: Hoc
enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro
Domino, qui omnes homines vult salvos fieri, et in
agnitionem veritatis venire [(Ibid., vers. 3)]
. Et ne quisquam
diceret posse esse salutis viam in bona conversatione
et unius Dei omnipotentis cultu, sive participatione
corporis et sanguinis Christi: Unus enim Deus,
inquit, unus enim Mediator Dei et hominum homo
Jesus Christus, ut illud quod dixerat, omnes homines
vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari,
nisi per mediatorem nostrum Deum, quod semper
erat Verbum, sed hominem Christum Jesum cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis.
Ideo
enim Christus mediator Dei et hominum dictus est
inter Deum immortalem et mortalem hominem Deus
et homo reconcilians hominem Deo, verus rex, verus
sacerdos. Ergo petit homo a rege Christo regatur, si
forte peccaverit, eodem sacerdote Christo expletur.
11.
Primo igitur convenientibus in unum, et astantibus
in domo Dei fidelibus, praecedente modulatione
divinarum laudum, praecedente lectione apostolorum
et Evangeliorum, praecedente etiam nonnunquam
sermone et allocutione magistrorum, subjuncta quoque
symboli confessione, et oblatione populorum, et
initiata consecratione sacramentorum, in quibus omnibus
mens astantium ad divina et coelestia cogitanda
ac desideranda praeparatur, assistit sacerdos
altari, et celebraturus divina mysteria, Ecclesiam
salutando orat, et orando salutat dicens:
12.
Dominus vobiscum. Qui salutationis sermo
non humano arbitrio compositus, sed ex
divinae Scripturae auctoritate desumptus probatur, ubi
frequenter et singulariter et pluraliter positus legitur.
Singulariter, sicut ait angelus ad beatam Mariam: Ave gratia plena, Dominus tecum
[(Luc. I,
28)]
; et sicut ad Gedeon similiter salutando dixit: Dominus tecum, virorum fortissime
[(Jud. VI, 12)]
.
Pluraliter autem, sicut in libro Ruth, qui utique
sicut caeteri sacrae Scripturae libri divina et mystica
continet, legitur Booz salutando dixisse messoribus: Dominus vobiscum.
Cui et ipsi resalutantes dixerunt: Benedicat tibi Dominus
[(Ruth. II, 4)]
. Et sicut in
historia libri Paralipomenon propheta missus a
Deo invenitur salutasse Asa regem Juda cum exercitu
suo, invocato Dei auxilio, victores de praelio
revertentes. Ait enim: Dominus vobiscum, quia