PL 119, col. 26

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

fuistis cum eo. Et addidit: Si quaesieritis eum, invenietis:
si autem dereliqueritis illum, derelinquet vos [(I Par. XXVIII, 9)]
.
Unde patet quia sicut NIHIL PEJUS
potest esse homini quam derelinquere Deum et derelinqui
a Deo: ita econtrario nihil melius est quam
habere Deum et esse cum Deo. Et quia salutare nihil
est aliud quam salutem optare, haec est vera
salutatio, verae salutis optatio, id est cum ecclesia
sua tanquam in templo suo, cum dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos
[(I
Cor. III, 16)]
. Et Ecclesia habet Dominum secum inhabitantem
et illuminantem, regentem et protegentem,
ut ille sit ei Deus, et illa sit populus, sicut propheta
promisit dicens: Et inhabitabo et inambulabo
cum illis, et ero eis Deus, et erunt ipsi populus (II

Cor. VI, 16), ut dum tantae beatitudinis dono Ecclesia
Dei et possidet Dominum et possidetur a Deo,
quatenus et ipsa sit haereditas Domini, et Dominus
pars haereditatis ejus, impleatur in illa quod Psalmista
ait: Beata gens, cujus Dominus Deus ejus,
populus quem elegit in haereditatem sibi [(Psal. XXXII,
12)]
. Hoc est enim summum hominis bonum possidere
Deum, et possideri a Deo; ipsum solum diligere
et ipsi soli servire, illi soli adhaerere, ut dicat
illi anima devota: Mihi autem adhaerere Deo bonum [(Psal. LXXII, 28)]
.
Et iterum: Adhaesit anima mea
post te [(Psal. LXII, 9)]
, ut adhaerens Domino, unus
cum eo spiritus fiat, dicente Apostolo: Qui adhaeret
Domino, unus spiritus est [(I Cor. VI, 17)]
. Nam et
ipse Apostolus in Epistolis suis ita salutat dicens, ut

aliquando dicat: Dominus cum omnibus vobis;
aliquando: Deus autem pacis sit cum omnibus vobis:
item aliquando: Gratia Domini nostri Jesus Christi
sit cum spiritu vestro, fratres, amen [(Gal. VI, 18)]
.
Et nonnunquam sub distinctione personarum, totam
invocans Trinitatem, ita salutat: Gratia Domini
nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio
sancti Spiritus sit cum omnibus vobis [(II Cor.
XIII, 13)]
. In quibus omnibus hoc optat fidelibus
scribens, quod sacerdos ad altare assistens,
scilicet ut habentes Deum non deserantur ab eo.
Recte ergo Ecclesia tam salubri sacerdotis voce accepta,
et ipsa resalutando orat, et orando resalutat
sacerdotem, dicens:
13.
Et cum Spiritu tuo. Nihil enim melius invenit

Ecclesia quod optaret sacerdoti, nisi quod sacerdos
optat Ecclesiae, id est ut idem Dominus qui dignatur
esse cum Ecclesia, dignetur etiam esse cum spiritu
sacerdotis, ac sic in utroque benigna illa Domini
promissio impleatur, qua ascensurus in coelum omnibus
fidelibus promisit dicens: Ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [(Matth. XXVIII, 20)]
.
Hoc ergo tantum bonum sibi
invicem optant et postulant, et sacerdos Ecclesiae,
et Ecclesia sacerdoti, ut sicut ejus gratia illuminatur,
ejus praesentia confortatur, ejus protectione
munitur; semper eum manere nobiscum, quemadmodum
est pollicitus, sentiamus. Hoc etiam modo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.