PL 119, col. 27
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
aliquoties salutat Apostolus, et pluraliter, ut superius
memoravimus, ubi ait: Dominus Jesus Christus
cum spiritu vestro, fratres, amen [(Gal. VI, 18)]
. Et
singulariter, ubi ad Timotheum salutans dicit: Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo, amen.
Et
bene Dominus cum spiritu hominis esse optatur,
quia in spiritu et mente rationali creatus est homo
ad imaginem et similitudinem Dei: et ibi est capax
divinae gratiae et illuminationis, ut in quantum ei
datur possit sentire dulcedinem suavitatis, et splendorem
praesentiae ejus, ut fiat in eo illud quod Psalmista
ait: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus [(Psal. XXXIII, 9)]
.
Et iterum: Accedite ad cum,
et illuminamini, et vultus vestri non erubescent [(Ibid.,
vers. 6)]
. Sic namque sanctificato spiritu hominis
per inhabitationem Dei, efficitur homo etiam in
corpore templum. Unde ait apostolus: Corpora vestra
templum est Spiritus sancti quem habetis a Deo [(I
Cor. VI, 19)]
. Sed et illa salutatio episcopalis ad populum,
qua dicitur Pax vobiscum, sive Pax vobis,
similiter non humano sensu inventa, sed de Scripturae
sanctae auctoritate sumpta est. Nam et in Veteri
Testamento invenitur dixisse angelus Danieli
prophetae: Noli timere, vir desideriorum, pax tibi,
confortare, et esto robustus [(Dan. X, 19)]
. Et in Novo,
id est in Evangelio, pene semper ita Dominus legitur
apostolos salutasse dicendo: Pax vobis; et eisdem
apostolis eamdem salutationis formam commendavit
dicens: In quamcunque autem domum intraveritis, salutate
eam dicentes: Pax huic domui, et si ibi fuerit
filius pacis, requiescet pax vestra super illum: sin autem,
pax vestra ad vos revertetur [(Matth. X, 13)]
.
Merito ergo et apostolorum successores, id est ecclesiarum
praesules hac salutatione utuntur, domum
Dei salutantes, ubi oportet omnes esse filios pacis: Beati
enim pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur [(Matth. V, 9)]
,
ut salutatio pacis super eos
requiescens, et salutantibus et salutatis possit esse
fructuosa. Pax autem quae sive per angelum, sive
per Dominum, sive per pastores ecclesiarum fidelibus
imprecatur, non est mundana aut caduca, sed divina
et aeterna, quae nos Deo conciliat, et contra tentationes
diaboli atque adversitates saeculi ipsius protectione
munitas, tranquilla proximis charitate conjunget.
Hanc enim Dominus Ecclesiae suae commendavit
dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam
do vobis. Et continuo subjunxit, non quomodo hic mundus
dat, ego do vobis [(Joan. XIV, 27)]
. De hac iterum
dicit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis;
in mundo pressuram habebitis, sed confidite,
ego vici mundum [(Joan. XVI, 33)]
. Hanc et Apostolus
fidelibus implorat dicens: Et pax Dei quae exsuperat
omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias
vestras in Christo Jesu [(Phil. IV, 7)]
, quae
passionum tempore servanda est, et ubique fideliter
tenenda, quanto attentius et devotius ea hora cum
in domo Domini et in conspectu Dei assistitur, et
vota et munera omnium sacris altaribus offeruntur;
quando aliter divinam majestatem nobis propitiare