PL 119, col. 437
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
conjugis consternatus, plus quam unquam vobis
nunc optarem adesse; ut vestram moestitiam vel
mea compassione levarem, vel concepto sensu ex
divinis eloquiis assiduo sermone solarer. Verum donec
id Deus praestet esse possibile, suggero ut memores
humanae conditionis, quam merito peccati contraximus,
modice sapienterque feratis quod accidit.
Neque enim huic infortunio cedere debetis, qui blandimenta
lenioris fortunae forti semper animo devicistis.
Invocato itaque Deo, nunc illas tolerantiae
vires expromite, ad quas charissimum quemlibet
casu simili deprehensum probabiliter vocaretis. Opto
vos valere feliciter.
EPISTOLA III. EGINHARDI AD LUPUM.
Eginhardus Lupo suo salutem.
Omnia mihi studia omnesque curas tam ad meas
quam amicorum causas pertinentes exemit et excussit
dolor quem ex morte olim fidissimae conjugis,
jam nunc charissimae sororis ac sociae, gravissimum
cepi. Nec finiri posse videtur; quoniam exstinctionis
illius qualitatem adeo tenaciter memoria retinet,