PL 119, col. 438

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

ut inde penitus non possit avelli. 6 Huc accedit
quod ipsum dolorem identidem accumulat et vulnus
semel acceptum exulcerat, quod vota scilicet nostra
nihil valere permissa sunt, ac spes quam in martyrum
meritis atque interventione collocavimus exspectationem
nostram ex asse frustrata est. Inde evenit
ut solantium verba, quae aliorum moestitiae mederi
solent, plagam cordis nostri recrudescere potius faciant
atque rescindant, eum me aequanimiter ferre
jubent infortunii molestias quas ipsi non sentiunt,
atque in eo censent mihi gratulandum in quo nullum
gaudii vel laetitiae valent demonstrare vestigium. Quis
est enim mortalium cui mens constet, quique sanum
sapiat, qui sortem suam non defleat, et qui se infelicem
ac miserrimum non judicet, cum in afflictione

positus eum quem votis suis fauturum fore crediderat
aversum atque inexorabilem experitur? Haeccine
talia tibi videntur ut suspiria, ut lacrymas homuncioni
tantillo commovere, ut ipsum ad gemitum et
planctum concitare, ut etiam in desperationis barathrum
dejicere potuissent? Et utique dejecissent, nisi
divinae miserationis ope suffultus quid in hujusmodi
causis aut casibus majores ac meliores nostri tenendum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.