PL 119, col. 440
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
prospera festinantem velut quibusdam frenis atque
habenis remoratur ac retinet, mentemque ad revocationem
mortis revocet, quam ad spem et amorem
longaevitatis odium atque oblivio senectutis illexerat.
Video mihi non multum superesse temporis ad vivendum,
licet quantum id esse debeat mihi penitus
ignoretur. Sed hoc certissimum teneo, et recens
natum cito posse mori, et senem diu non posse
vivere. Ac proinde longe utilius ac beatius fore censeo
ipsam temporis incerti brevitatem cum luctu
quam laetitia ducere. Quia si secundum Dominicam
vocem beati ac felices erunt qui lamentantur et
lugent [(Matth. V)] , e contrario infelices ac miseri
fient qui dies suos in jugi et continua laetitia finire
non metuunt, gratias ago atque habeo charitati tuae,
quod me per litteras tuas consolari dignatus es.
Neque enim majus aut certius tuae erga me dilectionis
indicium dare potuisti quam aegro atque
jacenti manum exhortationis porrigendo, monendoque
ut surgerem, quem mente prostratum ac
moerore depressum ignorare non poteras. Bene
vale, charissime ac desiderantissime fili.
9 EPISTOLA IV. AD EGINHARDUM.
Epistolam vestrae dignationis calamitatem quae
dudum vobis contingit graviter querentem haud
quaquam mediocriter commota mente perlegi, confectumque
vestrum animum tam diuturni moeroris
anxietate vehementer indolui. Et quamvis qui me
longe praestent amicorum solatia tentaverint hunc
tantum levare dolorem, nec tamen ob eam rem profecerint,
ut litteris vestris satis eminet, quod ipsi
casus vestri considerationem non satis ad se admiserunt,
eo usque ut eorum quidam super excessu
gratissimae quondam uxoris gratulandum monerent,
quod, ut opinor, nihil ad consolationem pertinet
non tam aetatis levitate vel ingenii, quod exiguum
sentio, confidentia quam proni erga vos amoris
magnitudine haec rursum, qualiacunque sint, in
vestri solatium non sum veritus cudere. Siquidem
conscius mihi sum intimum me nobilissimae illius
feminae morte cum vestra, tum etiam ipsius vice
traxisse dolorem; quem atrociter exasperantem
vestrae litterae, fateor, recrudescere coegerunt. Unde