PL 119, col. 441
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
nequaquam desperaverim quod aliis, necdum sit
datum mihi ut aliquod solatium vobis persuadere
possim a Domino reservatum. Vilibus plerumque
remedium quaeritur quod pretiosissimis et artis vigilantissima
compositis diligentia frustra diu tentatum
est. Itaque firmamentum justi, ut vobis videtur,
doloris vestri duas in partes, epistolas mihi
reddendo, divisistis. 10 Earum prima, quae et vel
maxima, illa est, quod vota vestra et spes, quam in
sanctorum martyrum intercessione locaveratis, vos
velut irrita fefellerunt. Altera, quae proxime primam
accedit, quod sinister ille casus quantum vobis importaverit
incommodi quotidianis meriti negotiis
cogimini, dum vos onus domesticarum divinarumque
rerum, quod illius memorabilis feminae fida societas
leve fecerat, vestris ex toto impositum ac relictum
cervicibus obruit. Revera valida utraque res, et
quae praeter sapientem, qui adversa quoque modice
ferre didicerit, facile quemlibet sua mole possit opprimere.
Ac primo quidem quam proposui pariter
conabor non subvertere ac penitus auferre (quod
prorsus impossibile perfectis etiam oratoribus, si
essent; video, multo magis mihi), sed tenuare, imbecillemque
inspectu rationis efficere. Certe hinc
movemini, certe hinc afficimini, quod vos cassa
vota frustrata sint, ac spes in martyribus, imo in
Deo sita illuserit. Quasi vero id vobis omnimodis
constet quod tantopere poposcistis vestrae uxorisque
saluti conducere. Quod sane si vobis satis exploratum
fuisset, acrioris justique doloris ingens esse
videbatur fomes, dum vos non quasi filium corriperet,
sed veluti in adversarium divina censura desaevisset.
Attamen sic quoque non desperationis barathrum
subeundum, sed divinitas infensa precibus
assiduis ac summissa fuerat flectenda patientia.
Nunc autem cum Deus omnes homines salvos velit
fieri, ac in nomine ipsius, qui Salvator dicitur, nemo
postulet nisi qui propriae saluti proficua flagitarit,
cumque vos in nomine Salvatoris plena fide petieritis,
quis non opinetur non 11 exauditos quidem
vos ad temporale votum, exauditos autem ad perpetuam
salutem? Ego plane firmissime crediderim
et vobis et uxori ejus etiam immaturo excessu consultum.
Quaeritis quemadmodum? Nempe quod conjuges
ex duobus corporibus in unam redacti compagem,
licet concordissime vixerint, non una letho
resolvuntur; et quantum ad usitatum naturae pertinet
ordinem, necesse est unum alteri superesse.
Hinc jam vestra prudentia intelligit quando sententia
in hominem divinitus emissa, Terra es, et in
terram ibis [(Gen. III)]
, differri aliquantulum potest,
in perpetuum autem vitari non potest, fidis optandum
conjugibus, cum uter eorum remansurus sit,
eum fore superstitem qui sit et ad calamitatem ferendam
robustior et ad justa de more Christiano
curanda magis idoneus. Non enim sexu differentia
virtutis, sed animo capienda est. Alioqui non video
religiosi conjuges quemadmodum sibi sincero amore
devincti sint. Cum haec ita se habere indubitata