PL 119, col. 442
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
ratio persua leat, planum igitur est verisimile esse
non illi feminae venerabili solum, sed etiam vobis a
Deo magnum quiddam praestitum, dum quod vobis
eligendum fuerat ipse ultro ingesserit, quanquam
occulto, minime tamen injusto judicio. Certe illa
etsi ex vestro consortio multa didicerat, ita ut non
sui sexus modo, verum etiam turbam virorum sua
insigni prudentia gravitate atque honestate, quae
res magnam vitae humanae tribuunt dignitatem,
longe superaret, ac corpore femina, animo in virum
profecerat, ad sapientiae vestrae fastigium nunquam
penitus aspirasset, nunquam tantum robur semperque
similem, quam in vobis singulariter 12 omnes
mirantur, constantiam ullis unquam profectibus
aequavisset. Nunquam, si supervixisset, tantum vestrae
quantum vos et illius et vestrae perpetuae saluti
procurare potuisset. Ac per hoc, quoniam dum
in hoc fragili versamur corpore, omni perturbatione
ita vacare non possumus quin aliquando aliqua
aegritudinis molestia quatiamur, quod posse
sapienti contingere philosophi putaverunt hoc vobis
evenire optem, ut casus adversos, ut primo aspectu
apparet, quibus vulgo inculta mortalium multitudo
subruitur, vestrae mentis sapientia sensim emolliat,
imo divinae voluntati vestram contemperet. Deinde,
quia vitae hujus obscurissimas tenebras sermo divinus
irradiat juxta illud: Lucerna pedibus meis verbum
tuum, et lumen semitis meis [(Psal. CXVIII)]
, quomodo
ipse formet eamdem vitam penitus intuendum
est. Nimirum in Dominica oratione quotidie dicimus:
Fiat voluntas tua,
scilicet non nostra, quae
ignara rerum sibi salubrium falli consuescit, sed tua,
quae, utpote Dei, futura praenoscit. Salvator quoque
noster passione impendente cum dixisset, Pater, si
fieri potest, transeat a me calix iste [(Matth XXVI)]
,
assumpti hominis infirmitatem, imo membrorum
suorum, propter quod ad has preces descenderat,
imbecillitatem sic divina virtute consolidat: Verumtamen
non sicut ego volo, sed sicut tu. Scilicet fallere
fallique nescius magister, quod Deus suo nos
exemplo instituit ut cum adversa urgerent, sic ea
depellere precibus conaremur, ut in his etiam contra
nostrum votum ejus fieri voluntatem salubriter amplecteremur.
Recolite, quaeso, Paulum, cujus tanta
erat eminentia ut in tertium raptus coelum audierit
13
arcana verba sanctae Trinitatis quae non licet
homini loqui, tamen Dominum orasse quo a se angelum
Satanae, a quo tribulabatur, submoveret, nec
obtinuisse quod voluit, sed quod profuit. Revocate
in memoriam Davidem, quatenus se pro impetranda
filio vita macerarit. Et certe cum tantus esset propheta,
ne responsum quidem divinum tam immani
confectus moerore promeruit. Quaecunque autem
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut
per patientiam et consolationem Scripturarum spem
habeamus [(Rom. XV)]
. Ergo perpendite qualiter David
cassam precum suarum expertus instantiam, consolationem
ratione perceperit, ac justitiae Dei subjectus
humiliter acquieverit. Non estis tam fundatae fortitudinis.