PL 119, col. 443
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
Quod praefato dictum est Apostolo, vobis
responsum accipite: Sufficit tibi gratia mea: nam
virtus in infirmitate perficitur [(II Cor. XII)]
. Siquidem
et ipse moerorem scriptae orationis, si quis ei subortus
fuerat, hoc admonitus oraculo aliud oportere,
deposuit. Hujusmodi praeceptis et exemplis sacrae
Scripturae capitula exuberant: quae, quoniam, ut
insignis ait poeta [(Virgil., Ecl., X)] : Non canimus
surdis, epistolarisque coarctat angustia, praeteriens,
vobis consideranda relinquo. Suffecerit haec tantum
tetigisse quae sola recepta vulneris hujus tumorem,
quantum mea fert opinio, mulcere atque lenire largiente
Domino poterunt. Quanquam mihi multa volventi
aliud etiam occurrat, quod hoc Dei judicium
clementiae quam iracundiae videri possit certissimum
documentum. Nam quia flagellat omnem filium
quem recipit [(Hebr. XII)]
, affectum vestrum in uxoris
amore forsitan subdivisum non passus, putari potest
ad se solum 14 amandum revocavisse; ac si quid
ejus corpori intemperanter diligendo plus justo a
vobis indultum fuerat, ejusdem corporis subtractione
punisse. Cumque per prophetam loquitur: Non consurget duplex tribulatio
[(Nahum I)]
, quod LXX
interpretum sic expressit translatio: Non judicat
Deus bis in idipsum, hic emendare dignatus est quod
ut homo excessistis (nemo enim mundus a sorde),
ne quid gravius in vos quandoque decerneret. Quare
Dei amplecti debetis inmensam pietatem, qui vos
sua dignos judicaverit correctione, quam offensam
metuere disciplinae illius verbera sustinentes. Fili,
inquit Salomon, noli deficere a disciplina Domini, et
ne fatigeris cum ab eo argueris. Quem enim Dominus
diligit, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi [(Prov. III)]
.
Denique quorum isthic peccata non visitat,
quosque florere pro voto permittit, in hos
post mortem ejusdem ira desaevit. De talibus in
psalterio legimus: In labore hominum non sunt, et
cum hominibus non flagellabuntur [(Psal. LXXII)]
. Et in
Job: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna
descendunt [(Job XXI)]
. Praeterea hoc mihi subjicit
mens, voluisse Deum rebus ipsis vos experiri quam
sit infelix qui in perpetuum abjungatur ab ipso, in
quo est perpetua et vera delectatio, si tam immaniter
afficiat licet fidissimi atque charissimi tamen
hominis, momentanea separatio. Cum haec verisimilia
esse videantur, abolete, quaeso, quantum potestis,
de quo sermo habetur, moerorem, et cum Job
dicite: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino
placuit, ita factum: sit nomen Domini benedictum [(Job I)]
.
Et cum Apostolo in Dei spatiamini
laudibus dicentes: Benedictus Deus et Pater 15 Domini
nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et
Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni
tribulatione nostra [(II Cor. I)]
. Restat pars altera
suscepti negotii: quae stringenda breviter est, ne
forte plura dicens sim oneri, qui gestiam esse solatio.
Hinc instaurari, imo perseverare doloris vulnus
asseruistis, quod duplicatus quotidie dispositionis
labor quid boni perdideritis admoneat, ac propterea