PL 119, col. 445

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V)]
,
non de iis qui lugent de amissione charorum et
temporalium commodorum, verum de illis qui moerent,
initio sejuncti a mortifera vitiorum delectatione,
donec virtutibus Spiritus sancti gratia consolationem
recipiant, vel de his qui propter sua proximorumve
peccata salubriter affliguntur, propter
quod illius felicis vitae dilationem, cui votis omnibus
suspiramus, rectissime intelligitur. Proinde petentes
quondam uxori refrigerium sempiternum, quae mortem,
ut credimus, non incurrit, sed exuit, vobis patientiam
et in bonis actibus perseverantiam atque
profectum postulate a Domino Deo nostro, et dicto
citius consolationem vestro infundet pectori; ita ut
audiatis Apostolum cohortantem: Gaudete in Domino

semper; iterum dico, gaudete [(Phil. IV)]
. Ego
sane quod dignati estis vestros aestus mecum communicare,
attentius et pro illa et pro vobis supplicare
conabor. Credo, quamvis non meo merito, vestra
tamen Deum humilitate placandum, qui absque
respectu vestrae magnitudinis cum mea parvitate
conferre tam seria non horruistis. Ostendi ut potui
et humana ratiocinatione et divinis auctoritatibus
non vos exauditos ad votum patienter ferendum,
dolorisque vulnus, quod irremediabile videbatur,
quemadmodum mitigari posset. Vestrae prudentiae
ac solitae dignationis erit quae pia intentione non
docendi, sed commemorandi causa profusa sunt,
aeque pia mente lectitare, et si qua in his capi possit
utilitas, pro jure amicitiae vestram deputare.
18 Libellum de adoranda cruce, meo judicio
utilissimum, quem meo nomini dedicastis, ut par
fuit amplexus sum. Atque utinam morem mihi gerentes
sic omnia quaecunque ab initio enodanda vobis
misi, vel hoc anno reliqui, aperire non gravaremini!
Profecto non mihi solum, sed multis videtur
hic labor prodesse. Tamen et pro hoc quod nunc
mihi nec opinanti misistis, et pro aliis quibus a vobis
institutus jam antea sum, maximas agens habensque
gratias, quid Deus vestrae indulgentissimae
dignetur inspirare pietati sollicitus praestolabor.
Medio Maio vita comite hinc recedere decrevi.
Quo tempore, Deo volente, sicut vobis, si recordamini,
dixi, ad vos venturus sum, et aliquot apud vos
dies facturus, ut et libros vestros vobis restituam,

et quibus indiguero discam, fruarque aliquandiu
vestro suavissimo alloquio, atque informer mihi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.