PL 119, col. 446
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
gratissimo vestrae gravitatis et honestatis exemplo.
Nam me hoc tempore discessurum inanis vobis fama
mentita est. Quod etsi, quod penitus nolo, contingeret,
sic quoque ad vos sine dubio properarem. Tantus
enim mihi vestri amor incumbit, ut nullatenus
vobis insalutatis, sanctorumque martyrum neglecto
patrocinio, ad patriam remearem. Cupio te mei
memorem bene valere in Domino, prosperisque
pollere successibus, Domine desiderantissime Pater,
et de me optime per omnia merite.
19 EPISTOLA V. AD EUMDEM.
Fidissimo Patri Eginhardo Lupus salutem.
Memoriam vos habere mei quam gratum habeam
nequaquam facile dictu est, praesertim cum eminentiae
vestrae sublimitas eo usque se submiserit ut
ultroneae salutationis munus hac vice meruerim,
quamvis optaverim vestris refici litteris, quantumque
jam aestus rei notae deferbuerit discere, atque si
vobis hinc a parvitate mea quidquam persuaderi potuerit.
Ego certe, quemadmodum pollicitus sum, et
pro illius charissimae sempiterno refrigerio specialiter
ac quotidie Dominum supplico, et quod vobis vel
in praesenti vel futura vita conducibile credo vigilanti
perseverantia postulare non desino. Proficiamne
aliquid, vos forsitan sentiatis. Haudquaquam
tamen dubitaverim harum fructum petitionum in divina
miseratione reponere, ac licet serum, quantum
ad voti spectat impatientiam, maturum tamen propter
illius justitiae pondus sine dubio praestolari. Obsecro
autem, legite libri sancti Augustini de Civitate
Dei XXI, titulum 27, et videte si non his quae scripsi
paria de eadem calamitate vir ille divini ingenii senserit;
quae plane nunquam ante legeram: sed cum
postea ea percurrissem, admodum miratus sum mea
tam similia sensu fuisse, ut ab is colorem traxisse
penitus viderentur. Caeterum profectionis in patriam,
ac per hoc ad vos, tempus aliquantum producere
coactus sum. Namque venerabili 20 viro Marcwardo,
per quem mea reversio administranda
est, cum in Italiam legatus mitteretur, ac me prius
ad suum colloquium ut amicissimum evocavisset,
mihi consuluerat ut hinc die qua significaveram vobis
recedens sanctitatem vestram petere debuissem.
Verum illustris abbas Rabanus postmodum regressus
a palatio, foret necne per id temporis isthic