PL 119, col. 447
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
propter legationem sibi commissam, ad liquidum
scire non potuit; atque ob eam rem hortatus est ut
reditum meum ad Non. Jun. differrem, quando solemnitas
sancti Bonifacii se abesse minime sineret,
nisi forte ipsi quoque imperialis jussionis et ea quam
gravissima praejudicaret auctoritas. Itaque cum suam
post regressionem Marcwardus ex me quaesitum
quando potissimum reverti vellem misisset, memoratae
rei causa equos huc adducendos ut pridie Non.
Jun. curaret petii, quo Christo propitio VIII. Id.
ejusdem mensis iter ad vos possem arripere: quod
ille, si vita comes fuerit, indubitanter implebit.
Quare certum diem quidem, quo ad vos venturus
sim, exprimere non audeo; sed intra eam hebdomadam
quae Non. Jun. coeperit omnino me venturum,
Deo volente, confirmo. Atque utinam exoneratum
omni curarum molestia vestrum reperire tunc merear
animum, ut non vacet modo pro solita dignatione
quaecunque amicalia videbuntur mecum conferre,
verum etiam ubi vel meum vel aliorum me
deficit, vestrum adsit consultum ingenium; cui
quantum assurgam, quantumque deferam, quantum
denique eo me vel adjutum vel adjuvandum credam,
ut adulationis morsum effugiam, nolo amplius dicere;
Deus viderit, cujus idipsum gratia procuravit. 21
Interim haec quae subjeci paterna, qua me semper
fovetis, pietate considerare dignamini, ut ea praevisa
mihi facilius expediatis. In priori libro Arithmeticae
Boetius quarto capitulo sic ponit: Quod autem dictum
est secundum duorum generum contrarias passiones
hujusmodi est, ab eo loco usque ad haec verba, quae
paucis interjectis subjiciuntur, Spatio est maxima
parvissima quantitate, minus mihi quam velim clarum
est. In eodem libro, capitulo 21, negat esse difficile
diligentibus, praeter quas ipse expresserit partes,
multiplices superpartientis secundum monstratum
a se modum caeteras reperiri. Quod si per vos plene
quod paulo praemisit superius intellexero, ubi ait, Vocabunturque hi secundum proprias partes duplex
superbipartiens,
et sequentia, nimirum mihi non erit
difficile. Idem auctor eximius secundo ejusdem operis
libro, itemque secundo capite, et ut ait, inquit, Nichomachus
inmusitatum, sive, ut alibi reperi, enmusitaton
theorema proficiens, etc.; quae verba Graeca
quam habeant proprietatem nescio si recte acceperim.
In eodem libro, cap. 25, ab eo loco ubi scriptum
est: Omnis quoque cubus qui ex tetragonorum
superficie in profunditatem corporis crevit, usque ad
eum, Angulos vero octo, quorum singulis sub tribus
ejusmodi continetur, quales priores fuere tetragoni
unde cubus ipse productus est, ut verbo ipsius loquar,
figuram rei subtilis non assequor, et ut per vos ejus
intellectum capiam vehementer indigeo. In Victorii
quoque calculum praevia Dei gratia vestraque doctrina
ingredi cupio. Quinetiam in hujusmodi dictionibus,
ut est aratrum, salubris, et similia, 22 quae
non modo positione, sed etiam natura penultimam