PL 119, col. 448

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

videntur habere productam, magna haesitatio est, in
qua me adhuc laborare profiteor; utrumnam naturae
serviendum sit, ut penultima, ut est, longa pronuntietur;
an propter illud quod Donatus ait, Si penultima
positione longa fuerit, ipsa acuetur, ut Catullus;
ita tamen si positione longa, non ex muta et
liquida fuerit, nam mutabit accentum, ut pharetra,
in natura simul et tali positione productis, communis
syllaba naturae praejudicet, et accentus in antepenultimam
transferatur. Namque nihil in auctoribus
solidum adhuc reperire potui unde uter eorum
sensus aut astrui aut abdicari mihi posse videatur.
Erit igitur vestrae prudentiae hanc ambiguitatem dirimere
et utrum eorum aliquo documento fortissimo
roborare. Siquidem ad difficultatem, quod certam

hinc nullius reperio regulam, accedit etiam hoc quod
in metro ejusmodi, ut est, aratrum, semper productam
invenio penultimam, cum si in naturaliter
quoque longis communis syllaba valeat, manifestum
sit aratra nominativo, accusativo, et vocativo pluralibus
per dactylum poni potuisse. Sunt et alia complura
interroganda, quae notata teneo, quaeque commodius,
si Deus vosque permiseritis, praesens
disquiram. Et obsecro per quam mihi pietatem
gratuito semper exhibuistis ut quoad veniam ad vos,
quae necessaria mihi scitis me unde discam nisi
ex vobis restare, ex abditis vestrae memoriae
diligentius eruere ac mihi jure caritatis et amicitiae
ultro aperire dignemini; ut semina in me vestri figentes
ingenii, frugem illius ad plurimos transmittatis.
23 Praeterea scriptor regius Bertcaudus dicitur
antiquarum litterarum, duntaxat earum quae maximae
sunt, et unciales a quibusdam vocari existimantur,
habere mensuram descriptam. Itaque si penes
vos est, mittite mihi eam per hunc, quaeso, pictorem,
cum redierit, schedula tamen diligentissime sigillo
munita.
A. Gellium misissem' , nisi rursus illum abbas
retinuisset, questus necdum sibi eum esse descriptum.
Scripturum se tamen vobis dixit quod praefatum
librum vi mihi extorserit. Verum et illum et
omnes caeteros, quibus vestra liberalitate fruor, per
me, si Deus vult, vobis ipse restituet.
Abdita in lege et maxime Graeca nomina, et alia

ex Servio item Graeca, quae initio vobis direxi, saltem
nunc utinam ne gravemini explanare. Valeas,
clarissime praeceptor et Pater dulcissime, prosperisque
perpetuo successibus polleas.
EPISTOLA VI. AD REGINBERTUM.
Charissimo et desiderantissimo Reginberto Lupus
et Adalgus aeternam salutem.
Graviter in me Lupum litterae tuae invectae sunt,
quod videlicet omni germanitate atque natura eo
usque mentem exuerim ut infelicitatem tuam saltem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.