PL 119, col. 453

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

meae significastis, quam grata sit, aequis oculis, ut
puto, Deus aspicit, et vobis ab eo qui pertulit fideliter
exponetur. Gratias liberalitati vestrae super
muneribus mihi et fratribus missis artificiose non
egeo referre cum pro comperto teneatis quod sicut vestram
benevolentiam in nos singulariter experti sumus
ita privatam quamdam ejus dignitatem animo speculemur.
Caeterum ut ea quae monuistis in me Deus
operetur, vestrum erit assiduis orationibus impetrare,
scilicet ut qui nostri vobis infudit curam, profectus
concedat audire laetitiam. Quid super Suetonio
Tranquillo et Josepho a vobis fieri optem demonstrabit
Eigel, nostrarum rerum fidus interpres. Salutate
omnes fratres ex nostra parvitate, specialiterque,
Gerungum, Fulcoldum et Ansboldum; et ut nostri

benigne meminerint, dignamini postulare.
30 EPISTOLA XI. AD LOTHARIUM REGEM, De cella sancti Judoci.
Domine praecellentissime Auguste, nos fratres ex
coenobio Ferrariensi, multis et maximis hoc anno
pressi angustiis, erubescimus quod totiens celsitudinis
vestrae majestatem inquietare compellimur. Tamen
recordantes quia pro vobis fideliter oravimus et oramus,
et promissionem adjutorii vestri tenentes, non
desperamus nos impetraturos quod petimus. Cellam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.