PL 119, col. 454

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

sancti Judoci, quam Magnus Karolus quondam
Alcuino ad eleemosynam exhibendam peregrinis
commiserat, beatae memoriae pater vester nobis ea
ratione concessit, sicut edictum illius attestatur, ut
quod eleemosynae superesset in nostrum usum cederet.
Hanc per subreptionem Rhuodingus a vobis
obtinuit, nobisque legitimam donationem patris vestri
repetentibus impostorum crimen inurit. Unde
petimus ut inspecto edicto patris vestri, pro reverentia
beati Petri et beatae Mariae et Pauli, apud
quos communem Dominum pro vobis exoramus, sic
hoc negotium terminare dignemini ut non solum
invasor cellae illius in praesenti juste redarguatur,
verum etiam posteris calumniandi nobis occasio
auferatur. Nam etsi dominus noster, pater quondam

vester, hoc nobis munus non concessisset, tam intente
pro vobis et laboravimus et laboramus ut si
eamdem cellam aut amplius quid a vestra excellentia
peteremus, non esse nobis negandum unanimiter 31
confidamus. Ipse autem Deus inspiret prudentiae
vestrae ut sicut hoc scandalum vestro tempore coepit,
ita etiam per vos firmissimum finem accipiat; ut
hoc beneficio et nos et posteri nostri pro vobis et
filiis vestris nitamur eum attentius implorare, vosque
sic tribuat imperare in terris ut aeternum regnum
possideatis in coelis.
EPISTOLA XII. AD PARDULUM.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.