PL 119, col. 680
Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne · Vita S. Wigberti (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
tunc majorem solito depromit potentiam) triginta
septem homines oppressi a daemonibus confluxere,
qui omnes eodem die curati sunt. Ex eorum numero
feminam illam fuisse accepimus quae ferebatur quadraginta
septem annis polluto subjecta spiritui. Hac
tandem tam diutina exclusus possessione, ipse vero
cruciandus igni, simulatum oculis astantium objecit
incendium, ita ut putaretur tota domus conflagrare;
ac digno se odore, hoc est sulphureo, templum respersit.
Jam speciosa suae praesentiae meritique monimenta
praeclarus ille angelus dereliquit. Sequenti
anno, eadem solemnitate, viginti et duo mundati
sunt. Porro tertio anno tredecim a sancti viri coenobio
salutis gaudia retulerunt.
His, ut arbitror, legere volentes satis superque
instruximus quam efficax in sacratissimo viro pellendi
spiritus perditos sit gratia et emineat semper
potentia. Caeterum si velimus et ac et multiplici
aliarum virtutum specie quoties floruerit usque ad
hunc annum, quo scribimus, hoc est, ab incarnatione
Domini octingentesimum tricesimum nonum,
styli officio designare, nec modum libri tenebimus, 291
et erudito lectori minus erimus grati, dum similia
frequenter narrabimus. In fine igitur nostri
opusculi in commune beati Maximini clementiam flagitemus,
ut qui subinde ab aliis infirmitates depulit
corporum, multo magis liberare nos dignetur a languoribus
animarum, ostendens etiam in hac parte
quantum praevaleat; quo nunc peccatorum veniam
consecuti, quandoque illius gloriam conspicere,
gaudentes etiam propria sorte, mereamur. Amen.
tempore quo essem occupatissimus peteretur,
ni me charitas, remotis gravissimis necessitatibus
meis, ut vestrae voluntati morem gererem compulisset.
Siquidem huic qui pareat, suis neglectis, interdum
fraternis prospicit commodis. Igitur succubui
vestro imperio. Caeterum divinae erit clementiae et
intercessionis beati viri, cujus gesta ex aliquo parte
contingere statui, ut digna memoria digno sermone