PL 119, col. 769

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis
ac sanctissimis confratribus nostris, WENILONI
Senonensi archiepiscopo, et coepiscopis ejus.
Epistolam sanctitatis vestrae, qua apostolatus nostri
super causa Herimanni episcopi non immerito
expetere studuistis responsum, vel qua more universalis
Ecclesiae auctoritatis nostrae efflagitare instructionem
curastis, accipimus. Sed antequam ad
consulta vestra mentis oculum inclinemus, parumper

in laudibus vestris stylum operae pretium
duximus immorandum: qui quos vobis eundum,
quove in rebus dubiis, atque in magnis ecclesiasticis
negotiis esset accelerandum, serenitatis visibus
praevidistis, humilibusque devotionis vestrae passibus
cucurristis. Contra illos nimirum, qui beatissimi
apostolorum principis Petri ejusque successorum
luculentissimam doctrinam sedemque spernentes,
quem Dei Filius in sancta Ecclesia sua; tanquam
luminare majus in coelo constituit, veluti
quidam scorpiones palantes incedunt in meridie, et
cum adhuc dies est, occidit eis sol. Revera ii et
per scientiam Dei more Balaam apertos habent
oculos: cadunt tamen, quia obcaecati instar ipsius
avaritia, quo gressum tendere possint justitiae non

aspiciunt: sed per abrupta et avia incedentes, dum
caput sequi refugiunt, in vasta praecipitia demerguntur.
Vos autem, fratres charissimi, qui sancto
utique Spiritu revelante, apostolicae sedis auctoritatem
sensu capere, et ad splendorem luminis ejus
jam incedere laudabiliter inchoastis, cum illa usque
in finem sapere, cum illa semper ambulare studete,
ab illa deviare nefas judicate ab ejus discrepare
sensu ne ad modicum quidem momentum consentiatis.
Quos illa recipit et vos quoque recipite, et
quos illa respuit, abigere ipsi sicut ipsa mementote.
Non enim illa respuit nisi membra quae sibi non
haerent, nec a se recidit nisi quos in scandalum
multis positos comprehendit. Non, inquam, recidit
vel eruit a se, nisi membrum quod sanis membris

in offensionem et perniciem noscitur exstitisse.
Verum ad propositum redeamus. Suggerit sanctitas
vestra Herimannum episcopum morbum incurrisse,
quo diu impeditus est episcopale recte implere officium.
Sensus enim, ut vestra ipsa verba ponamus,
aliquoties integritate privatus, quaedam insano simillima

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.