PL 119, col. 770

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

admittebat. Atque subinfertis quod ad provinciales
synodos evocatus venire distulerit. Ubi
attente considerandum est, quoniam hoc ipsum quo
venitur ad synodum, sacerdotale officium est: et
cum dixeritis illum sacerdotale non potuisse implere
recte officium, sensusque integritatem amisisse,
miramur reverentiam vestram eum venire ad synodum
coegisse: praesertim cum ipsi testemini insano
hunc similem, et in eadem adhuc infirmitate manere:
quem, si ita gravatur, magis convenerat sanctimonium
vestrum sublevare, quam pondus ejus
ponderi superaddere, charitatemque in eo confirmare
potius, quam ei pietatis viscera obserare.
Indicatis autem illum super quibusdam excessibus
fuisse frequenter accusatum. Pro quibus, quia ex

parte ipsius persona deest, nos uni parti ad alterius
discrimen credere procul dubio non possumus,
quamvis nec usque adhuc qui fuerint illi excessus
dixeritis, nec utrum sana erat mente idem antistes,
necne, cum ipsos excessus perpetrabat evidenter
ostenderitis: satiusque arbitramur, quamlibet interim
infirmitatem ad poenam peccati, quam ad ipsum
pertinere peccatum, cui magis consulendum sit, et
compatiendum, quam puniendum, vel aliquo modo
feriendum. Admonitio praeterea, vel conventio beatitudinis
vestrae, quam ei fecisse vos perhibetis,
valde placet: si tamen ex charitate non ficta, sed
ex simplici mentis oculo prodiit id quod suave et
dulce in auribus nostris sonuit: vel si coram summi
arbitri oculis ita placuit, quemadmodum ante hominum

visus, quod placere sit satis abundeque
conspicitur. Optamus sanctitatem vestram in Christo
bene valere.
[(Anno 859.)] II. BULLA NICOLAI PRO MONASTERIO FULDENSI. De hujus monasterii statu sibi identidem rationem reddi mandat. [Apud Schannat, Hist. Fuld., pag. 139.]
NICOLAUS episcopus servus servorum Dei, THEOTONI
religioso abbati venerabilis monasterii Domini
Salvatoris, et per te in eodem venerabili monasterio
successoribus in perpetuum.
Quoniam semper sunt concedenda quae rationabilibus
congruunt desideriis, oportet ut devotioni

conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis
praestandis minime denegetur. Igitur, quia postulasti
a nobis quatenus monasterium Salvatoris
a S. Bonifacio archiepiscopo constructum in loco
qui vocatur Boconia, erga ripam fluminis Fuldaha
privilegii sedis apostolicae adminiculis decoretur, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.