PL 119, col. 771

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

ut sub jurisdictione sanctae nostrae cui, Deo auctore,
deservimus ecclesia constitutum, nullius alterius ecclesiae
jurisdictionibus submittatur; pro qua piis desideriis
faventes, hac nostra autoritate id quod exposcitur
effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet
ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio dictionem
quamlibet habere et auctoritatem praeter
sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate
monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem
solemnitatem quispiam praesumat omnino celebrare,
ut profecto, juxta id quod subjectum apostolicae
firmitate privilegii consistit inconcusse dotatum
permaneat, locis et rebus tam eis quas moderno
tempore tenet vel possidet, quam quae divina
pietas voluerit augere ex donis, et oblationibus,

decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione,
firmitate perpetua perfruatur. Caeterum
vero, hoc deliberantes, statuimus ut congruis temporibus
nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur,
qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur,
concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur,
ne forte, quod absit, sub hujus privilegii
obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a
norma justitiae aliquo modo retorqueatur; constituimus
quoque per hujus decreti nostri paginam, ut
quicunque cujuslibet ecclesiae praesul, vel quacunque
dignitate prodita persona, hanc nostri privilegii
chartam, quam auctoritate principis apostolorum
firmamus, temerare tentaverit, anathema sit, et
iram Dei incurrens, a coetu omnium sanctorum extorris

existat, et nihilominus praefati monasterii
dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat
apostolica auctoritate subnixa.
Scriptum per manum Petri notarii, scrinarii sanctae
Romanae Ecclesiae. in mense Junio, indict. VII,
Bene valete.
Datum 11 Idus Junias per manum Tiberii primicerii
sanctae sedis apostolicae. Imperante domno piissimo
Augusto Ludovico a Deo coronato, magno, pacifico
imperatore, inductione septima. Amen.
[(Anno 860.)] III. AD ADELOVINUM SALZBURGENSEM ARCHIEPISCOPUM. Pallii usum concedit. [Apud Kleinmayern, Nachrichten vom Zustande der Gegenden und Stadt Juvavia. --Anhang 92.]

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
et sanctissimo confratri nostro ADELOVINO
episcopo sanctae Juvavensis Ecclesiae.
Diebus vitae suae tantummodo solem geluque pro
gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt,
ut neque ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata
morsibus rapiatur oculis semper vigilantibus
circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus
esse pervigiles, nos qui pastores animarum
dicimur, attendamus et susceptum officium exhibere
erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.