PL 119, col. 772

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

ne in die divini examinis pro nostra desidia ante
summum pastorem negligentiae reatus excruciet,
unde modo honoris reverentia sublimiores inter
caeteros judicamur. Pallium autem fraternitati tuae
ad missarum solemnia celebranda concedimus.
Quod tamen non aliter Ecclesiae tuae privilegiis in
suo statu manentibus uti largimur, nisi solummodo
in die sanctae ac reverendae resurrectionis Domini
nostri Jesu Christi, seu in natalitiis sanctorum apostolorum,
atque beati Baptistae Joannis, nec non in
assumptione beatae Dei genitricis Mariae, simul in
Dominicae navitatis Domini Dei nostri die, pariterque
in solemnitatis ecclesiae tuae die, verum etiam
et in ordinationis tuae natalitio concedimus die,
sicut a beato praedecessore nostro Domino Gregorio

hujus almae sedis praesule sancitum est. In secretarium
vero induere tua fraternitas pallium debeat, et
sic ad missarum solemnia proficisci; et nihil sibi
amplius ausu temerariae praesumptionis arrogare, ne
dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripiatur,
ordinate etiam quae licere poterant amittantur. Cujus
quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate
servandus est, hortamur ut et cuncta ornamenta
conveniant, quatenus auctore Deo rector ubique
possis esse conspicuus.
Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa si qua
fortitudo illis injecta est, dirigantur, in ea quod
imitentur aspiciant; in ipsa se semper considerando
proficiant, ut tuum, post Deum, videatur esse quod
bene vixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter

blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant;
sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae
devincatur. Nullum apud te locum odium, nullum
favor indiscretus inveniat. Districtum te mali cognoscant;
insontem apud te culpabilem suggestio
mala non faciat; nocentem gratia non excuset:
remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod
ultus non fueris, perpetrari permittas. Sit in te et
boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio,
unum quod innocenter viventes foveat, aliud quod
inquietos feriendos a pravitate compescat. Sed quoniam
nonnunquam praepositorum zelus dum districtus
malorum vult vindex existere, transit in crudelitatem
correptio, iram judicio refrena, et censura
disciplinae sic utere, ut et culpas ferias, et a dilectione

personarum quas corrigis non recedas. Misericordem
te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe;
oppressis defensio tua subveniat; opprimentibus
modesta ratio contradicat; nullius faciem
contra justitiam accipias [aspicias]; nullum querentem
justa despicias. Custodia in te aequitatis excellat,
ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos ex
rabie [extra viam] suadeat rationis audere, nec
pauperem de se sua humilitas faciat desperare:
quatenus Deo miserante utilis possis existere, qualem
sacra lectio praecepit dicens: Oportet episcopum
irreprehensibilem esse. Sed his omnibus uti salubriter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.