PL 119, col. 773
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
poteris, si magistram charitatem habueris; quam
qui saecutus fuerit, a recto aliquando tramite non
recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia
sta sunt sacerdotii, ista sunt pallii; quae si studiose,
servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus
habebis. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratiae
suae protectione circumdet. Atque ita in timoris sui
via dirigat, ut post hujus vitae amaritudinem ad aeternam
simul dulcedinem pervenire mereamus. Amen.
Scriptum per manum Soronii, notarii regionarii et
scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio,
indictione VIII.
[(Anno 860.)] IV. AD MICHAELEM IMPERATOREM. Conqueritur synodum Constantinopoli injussu sedis apostolicae ausum fuisse Ignatium honore privare, et in ejus locum Photium substituere. Ostendit multis rationibus laicum ad pontificalis dignitatis gradum conscendere non posse. Promotionem Photii non vult comprobare, nisi prius causa a legatis examinetur, et ad se integra deferatur. His adjungit nonnulla de imaginum adoratione; estque epistola prima missa ab apostolica sede ad imperatorem Michaelem per Rodoaldum et Zachariam episcopos. [Apud Mansi, Conc. tom. XV, col. 162-167.]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio MICHAELI glorioso imperatori Graecorum.
Principatum itaque divinae potestatis, quod omnium
conditor electis suis apostolis largitus est, super
solidam fidem apostolorum principis (Petri videlicet)
soliditatem constituens, ejus egregium, imo
primam sedem deliberavit. Nam voce dominica ipsi
dictum fuerat: Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt
adversus eam [(Matth. XVI)]
. Petrus denique
a firmitate petrae, quae Christus est, structuram universalis
Ecclesiae inconcussam, et fidei robore solidatam,
ita precibus suis munire non cessat, ut errantium
vesaniam rectae fidei norma reformare festinet,
necnon intrepide eam consolidantes remunerare procuret:
quatenus portae inferi, malignorum utique
spirituum suggestiones, atque haereticorum impetus,
non praevaleant ejusdem Ecclesiae unitatem refringere.
Quapropter Deo omnipotenti multiplices referimus
grates, qui vestro pectori hoc infundere dignatus
est, ut fautores Ecclesiae Dei effecti, concordiae
ipsius desideretis favere, ne quavis rubigine erroris
consumatur pulchritudo fidei, et frangatur intellectus
apostolicae traditionis. Ad cujus etenim (sicut ipsi
scitis) integritatem observationis multoties conventus
factus fuerit sanctorum Patrum, a quibus et deliberatum
ac observatum existit, qualiter absque
Romanae sedis, Romanique pontificis consensu, nullius
insurgentis deliberationis terminus daretur.
Igitur a vobis Constantinopoli congregatum concilium
(ut vestris apicibus nostris intimatum est auribus)
hujus tenoris seriem parvipendens, ab institutis supradictis
manum considerationis suae reflectere non
trepidavit; adeo ut Ignatium supra jam nominatae urbis