PL 119, col. 774

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

patriarcham, sine Romani consultu pontificis, ibidem
coetus conveniens proprio privasset honore.
Quod quam sit reprehensione dignum, testes illi qui
ei oppositi fuerant, manifestant: quia tales quos in
epistola vestra legimus, canonica institutio prohibet:
et invidiose datos manifeste claret, quoniam nec ipse
proprio ore manifestavit (ut directionis vestrae asserunt
litterae) illa quae ei objiciebantur, neque accusatores
illius secundum sacrorum canonum instituta
probaverunt. Caeterum his etiam sic injuste peractis,
ad detestabiliora inconsiderationis suae votum, supradictam
populi catervam dirigendo, de laicorum
habitu qui ei praeesset eligit pastorem. O quam praesumptuosa
temeritas! ille praeponitur ovili divino qui
nescit adhuc dominari spiritui suo. Nam qui ignorat

disponere vitam suam per gradus Ecclesiae minime
ductus, quomodo corrigere quibit vitam alienam subito
electus? Latuisse vos non credimus, quid apo
stolorum egerit coetus post acceptum donum sancti
Spiritus. Ecce etenim ipsi visione Domini, et locutione
illius assidua, ejusdemque resurrectione laetificati,
atque gratia spiritalis descensus consolidati,
non praesumpserunt de electis septuaginta duobus
eligere tam audacter duodecimum, qui Judae praevaricatoris
suppleret locum: sed per gradus quosdam
(ut ita dicatur) de septuagenario binarioque numero
elegerunt duos, Joseph qui vocabatur Justus, et Matthiam
[(Act. I)]
.
Et sic ex his, quem alteri praeponerent
interim ignorantes, divinum examen postulavere,

electioneque data, qui humanis obtutibus justior
videbatur, coram Divinitatis conspectu inferior est
inventus. Igitur illius congregationis conatus, nihil
horum studentes exercere, visi sunt a recto itineris
tramite declinasse, cum in custodiam Dominici gregis
non taliter, ut decuit, studuerunt pastorem praeponere.
In notitia siquidem saecularium litterarum
nemo magistri nomine merito censetur, nisi per gradus
disciplinarum procedens fuerit doctus. Verum
iste Photius videlicet antea doctor prorupit quam
doctus exstiterit; prius magister videri cupit quam
discipulus audiri: prius auditor esse debuit, ac deinde
institutor. Sed hic doctoris e contrario cathedram
eligens, docere prius elegit, ac deinde coepit doceri:
prius sanctificare curavit, ac demum sanctificari:
prius illuminare voluit, et postmodum illuminari.
Haec itaque catholicus ordo prohibet: et sancta
nostra Romana Ecclesia talem electionem semper
prohibuit per antecessores nostros catholicae fidei
doctores. Quorum nos tenorem observantes, instituta
ipsorum esse inviolabilia censemus. Sardicense denique
concilium, ut de laicis non eligeretur antistes,
in decimo tertio capite per omnia prohibuit ita inquiens:
Si forte aut dives, aut scholasticus de loro,
aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut
non prius ordinetur, nisi ante lectoris munere, et
officio diaconii, aut presbyterii fuerit perfunctus, ut
per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad
culmen episcopatus. Et reliqua.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.