PL 119, col. 776
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione
venientem: quae tamen eatenus indulgenda
credidimus, ut illis ecclesiis, quibus infestatione bellorum,
vel nulla penitus, vel exigua remanserunt
ministeria, renoventur; quatenus his Deo propitio
restitutis in ecclesiasticis gradibus subrogandis, canonum
paternorum vetus forma servetur: ne contra
eos ulla ratione praevaleat, quod pro occidentis defectus
remedio providetur. Non adversus scita majorum
nova lex proponitur, caeteris ecclesiis ab hac occasione
cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam
in faciendis ordinationibus convenit tenere
sententiam.
Quo magis hac opportunitate commoniti, observantiam
venerandorum canonum propensius delegamus:
singulorum graduum conscientias admonentes,
ne in illicitos prorumpere moliantur excessus, ne fas
esse confidat quisquam pontificum, bigamos, aut conjugia
sortientes, aut ab aliis derelicta, sive quoslibet
post poenitentiam, vel sine litteris, vel corpore vitiatos,
vel conditionarios, aut curiae, publicarumque
rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis
congruentis exspectatione discussos, divinis servituros
applicare ministeriis; neque pro suo libitu jura
studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae
justae dispositionis mandato.
Praedecessor itaque noster hujus almae sedis,
Adrianus videlicet sanctissimus praesul, in epistola
quam Constantinopolim pro venerandis imaginibus
destinaverat
[(epist. 5 circ. fin.)]
, ita instituit
ut amplius de laicis nullatenus in eadem vestra
Constantinopolitana Ecclesia ordinaretur antistes:
cujus textum si scire vultis, in concilio quod ejus
tempore in supradicta urbe celebratum est, invenire
potestis.
His itaque paulisper praelibatis in supradicti viri
consecratione consensum apostolatus nostri praebere
non possumus, donec per missos nostros,
quos ad vos destinavimus, cuncta quae in jam
praenominata saepius urbe de ecclesiasticis causis,
seu ordinibus peracta sunt, vel agentur, nostris
intimata fuerint auribus. Et ut in omnibus rectus
ordo servari queat, volumus, o clemens Auguste,
ut Ignatius, quem sedis supradictae gubernacula
propria spontaneaque voluntate deseruisse, et totius
plebis congregato concilio depositum esse vestris
apicibus nobis intimare curastis, in conspectum
veniat nostrorum missorum, et universi concilii,
vestris quidem imperialibus institutis, quatenus
perquiratur, quamobrem spreverit traditam
sibi plebem, et instituta antecessorum nostrorum,
sanctorumque pontificum, Leonis videlicet papae,
atque Benedicti, parvipendendo contempserit, et
in hoc agendum subtili examine a nostrae jussionis
legatis depositionis ejus censura perquiratur:
quatenus inquirentes invenire queant, utrum canonicus
tenor in eadem observatus fuerit, vel
non, manifestum existat: ac deinde cum nostro
praesulatui significatum fuerit, quid de eo agendum