PL 119, col. 777
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
sit, apostolica sanctione diffiniemus: ut vestra
Ecclesia quae tantis quotidie quatitur anxietatibus,
inviolabilis deinceps et inconcussa permaneat.
De imaginibus autem, earumque observationibus,
licet nulla necessitas esset scribere, eo quod
nostrorum antecessorum venerabilium pontificum
sancta sollicitudo catholico ardore succensa, multa
et valde utilia Ecclesiae Dei profutura instituit:
tamen quia frequens iteratio informationis solet
venerabiliorem intentionem reddere audienti: ideoque
de eisdem pro conservanda unitate populo
Dei aliquid exponere curamus. Pristinam itaque
sanctorum Patrum traditionem, quam a praedecessoribus
nostris beatissimis et orthodoxis pontificibus,
qui post beatum Petrum in ejus apostolica
sede resederunt, nobis observandam suscepimus,
et hactenus immutilatam haec sancta catholica et
apostolica tenet ac defendit Ecclesia. Oportet ergo
tota mentis intentione, summique desiderii conamine
venerandas tam Domini nostri Jesu Christi,
quam suae sanctissimae genitricis, et beatorum
apostolorum, atque omnium sanctorum imagines
venerari et colere: ut eo quo valemus annixu
contra haereticorum vesaniam, qui ab earum veneratione
populum prohibent, resistere studeamus.
Nam in pace Ecclesiae constitutis nil contrarium
esse potest, si sanctorum effigies propriae depictae
fidelibus augeant incrementi amorem. Revera
quia dum eorum vultus aspicitur, et operis actio
recolitur, Deus, cujus habitatio in eis esse dignoscitur,
perfecte laudatur. Certe si Deus, qui
est invisibilis et incorporeus, non per propriam
substantiam deitatis, sed per subjectam creaturam
mortalium apparuit oculis et credentibus summum
esset culmen honoris: quare animae sanctorum,
quae manentes in corpore vultus uniuscujusque
habuisse noscuntur, secundum dispositionem
Dei dicit ipsi placentia operatas esse, non venerentur
a nobis magno honore? Cur eorum exsecremur effigies,
per quos agnovimus fidei veritatem?
Apparuit nempe Deus Abrahae patri nostro,
non in carne, neque in anima, sed in specie trium
virorum: quibus ille aliud cernens, et aliud esse
intelligens, pronus in terra adoravit, et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, afferam
aquam, ut laventur pedes vestri
[(Gen. XV)]
. Credidit
illico Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam,
et amicus Dei appellatus est. Apparuit denique
Jacob per subjectae creaturae speciem, unde et
dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta
est anima mea [(Gen. XXXII)]
. Ecce incorporeus Deus
et invisibilis per speciem subjectae creaturae ita se
mortalium voluit videri obtutibus, ut credentibus
esset ad gratiam: cur nobis sanctorum icones, quos
corporeos et visibiles fuisse credimus, si illos ut
vere Christi veneremur amicos, poterunt esse ad
culpam? Nam si eorum effigies exsecrabiles esse