PL 119, col. 778
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
crederentur, profecto et ipsarum reliquiae, quorum
caro corruptionem sensit in tumulo pro neutro
(quod absit) haberi deberentur. Verumtamen si ad
eorum consortium venire optamus, profecto hic omnia
in honore sanctorum, id est tam reliquias non
solum corporum, sed et vestimentorum, seu etiam
imagines vultus illorum in quolibet loco depictas, celeberrimo
honore venerari debemus, reminiscentes
illud, quod Isaias speciem subjectae creaturae se vidisse
testatur, dicens: Vidi Dominum sabaoth sedentem
super solium excelsum, et ea quae sub ipso erant
implebant templum [(Isa. VI)]
, etc.
Accedit itaque Moses et Aaron, ut viderent
thronum ubi steterat Deus, et erat sub pedibus
ejus tanquam opus lapidis sapphiri, et velut firmamentum
coeli in claritate fulgoris, et stabant cherubim
ex auro mundo. Quae omnia, secundum quod
Salomon postea in templo instruxit, in monte cum
Domino loquens, imaginata et praesignata vidit.
Haec et his similia praecedentes Patres sciendo,
iconas Salvatoris nostri Jesu Christi, ejusque sanctissimae
Genitricis semperque Virginis, omniumque
sanctorum in parietibus ecclesiarum, secundum quod
tempus hodie probat, depinxerunt, et pingere pro congruis
locis omni dilectione usque in praesens non prohibuerunt.
Quid Christiano verissimo nocet, si quod
amat et diligit, non ad adorandum deificet, sed ad tremendum
terribiliter, in pariete vel ligno depingit?
Verum, quid officit, si aspicimus imagines Christi
in templo Ecclesiae, et in arcano cordis praemeditamur
eum venturum, cujus imaginem cernimus,
citius vivorum et mortuorum judicem adventurum?
Quid fidei nostrae contradicit, quod in centro camerae
super altare, ejus figuram quod Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis, animae nostrae
affectando desiderant, cujus imago nominis titulum
retentat, et quia per naturam Filium adoramus,
quare per adoptionem nomen novum scriptum in
calculo, vel gemmis non adoremus? Altare itaque
sanctum, in quo Deo omnipotenti sacrificiorum vota
persolvimus, lapis est naturaliter communis, nihil
differens ab aliis tabulis, quae parietes nostros et
pavimenta adornant. Quia vero sacratum est Dei
adjutorio, et benedictionem suscepit, unde et mensa
sancta efficitur, panis iterum, qui super eum offertur,
panis est quidem communis; sed quando
ipse sacramento sacratus fuerit, corpus Christi in
veritate fit, et dicitur. Sic et vinum modicum aliquid
digna existentia ante benedictionem post
sanctificationem Spiritus, sanguis Christi efficitur.
Ipsa enim crucis imago antequam suscipiat ejus
formae figuram, lignum ab omnibus commune est.
Suscipiens autem omnimodo venerandam similitudinem,
sacra est, et daemonibus terribilis, propter
quod in ea figuratus est Christus.
Haec brevi stylo transcurrentes, cum multa dicere
quivissemus, vestrae serenitati transcripsimus;