PL 119, col. 779
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
quia Adrianus sanctissimus praesul antecessor noster
multa de his in epistolis, quae hactenus apud
Constantinopolitanam habentur Ecclesiam, scribens
contradidit, in quibus quidquid hujus rei necessitas
coegerit, invenire poteritis. Oportet enim vestrum
imperiale decus, quod in omnibus ecclesiasticis
utilitatibus vigere audivimus, ut antiquum
morem, quem nostra Ecclesia habuit, vestris temporibus
restaurare dignemini, quatenus vicem,
quam nostra sedes per episcopos vestris in partibus
constitutos habuit, videlicet Thessalonicensem,
qui Romanae sedis vicem per Epirum veterem,
Epirumque novam, atque Illiricum, Macedoniam,
Thessaliam, Achaiam, Daciam ripensem,
Daciamque mediterraneam, Moesiam, Dardaniam,
Praevalim, B. Petro apostolorum principi contradicere
nullus praesumat; quae antecessorum nostrorum
temporibus, scilicet Damasi, Siricii, Innocentii,
Bonifacii, Coelestini, Sixti, Leonis, Hilarii, Simplicii,
Felicis, atque Hormisdae sanctorum pontificum,
sacris dispositionibus augebatur. Quorum denique
institutiones ab eis illis in partibus destinatas per
nostros missos, ut rei veritatem cognoscere queatis,
vestrae Augustali potentiae dirigere curavimus.
Praeterea Calabritanum patrimonium, et Siculum,
quaeque nostrae Ecclesiae concessa fuerunt, et ea
possidenda obtinuit, et disponendo per suos familiares
regere studuit, vestris concessionibus reddantur,
quoniam irrationabile est ut ecclesiastica possessio,
unde luminaria et concinnationes Ecclesiae
Dei fieri debent, terrena quavis potestate subtrahantur;
sed domui Dei restituta meritum redditoris
multiplicent, et suscipientis votum spiritalis desiderii
lucris exerceatur. Inter ista, et superius dicta
volumus ut consecratio Syracusano archiepiscopo
nostra a sede impendatur, ut traditio ab apostolis
instituta nullatenus nostris [ edit. Rom. vestris] temporibus
violetur.
Destinavimus autem vestrae serenitati reverendissimos
et sanctissimos episcopos, Rhadoaldum videlicet
sanctae Portuensis Ecclesiae, atque Zachariam
Anagninae sanctae Ecclesiae, fungentes legatione
apostolatus nostri, quos ut honorifice suscipiatis,
vestram amplitudinem deprecamur: quibus
etiam frequens colloquium tribuatis: et eis quae
de ecclesiastico statu irreprehensibiliter dixerint,
credere non ambigatis. Et cum in conventu ecclesiae
sederint pro ecclesiasticis diffinitionibus, nihil
a vobis, vel ab aliis alicujus contrarietatis
impetum sentiant. Et cum fas illis fuerit revertendi,
vestros concedite missos; et tales, qui in
dromonibus congruis esse Romam incolumes, favente
Deo, apostolorum precibus studeant referre,
quatenus pro omnibus vestris bonis devotionibus
gratias Deo omnipotenti Patri, atque ejus unigenito
Filio Domino nostro Jesu Christo, et Spiritui
sancto devotius agere valeamus, cui est honor et
gloria in saecula saeculorum. Amen. Data mense
Septembrio die 25, indictione IX.