PL 119, col. 790

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

depositionis exitum per nostros audire,
vel cognoscere, sicut nunc volumus, missos volebamus;
quibus secundum horum relationem longa
exsilia, et diuturnas pediculorum comestiones si in
tali intentione persisterent, quibusdam nuntiantibus,
quod illis a nobis injunctum fuit clam vobis cum
sequacibus vestris resistentibus perficere minime
potuerunt, aut depositionem jam dicti Ignatii utrum
justa an injusta fuerit, invenire valuerunt. Qua
cognita secundum sui modum canonica atque apostolica
in eo censura extenderetur. Data mense
Martio, die 18, indict. X.
[(Anno 862.)] XIII. AD MICHAELEM IMPERATOREM. Hanc epistolam per Leonem a secretis, imperialem videlicet legatum, post reversionem missorum apostolicorum imperatori Michaeli direxit [edit. Rom. direximus ] cum epistola ad Photium. Improbat depositionem Ignatii et promotionem Photii a legatis temere approbatam. Affert multa pro Ignatio et contra Photium, cujus electionem cum Nectarii et Ambrosii promotione, aut concilium in quo Ignatius fuerat damnatus, cum Nicaeno conferendum non esse demonstrat. Monet imperatorem, ut Ecclesiae perturbatores compescat. Epistolam suam deptavatam fuisse queritur. [Apud Mansi, ibid. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, piissimo
et gloriosissimo filio MICHAELI magno imperatori.
Serenissimi imperii vestri gloria, quae super orthodoxae
fidei integritatem firmata constare cernitur, dum
aliqua in sancta Constantinopolitana Ecclesia, quae

sub vestrae defensionis tutamine consistere videtur,
inconvenientia provenerint, hanc sanctam catholicam
et apostolicam, caput omnium ecclesiarum,
Romanam scilicet Ecclesiam, quae semper sanctorum
Patrum sincerissimas auctoritates in omnibus suis
actibus sequitur, consulere decrevit. Et ejus consultu
[ forte, Et si ejus, H. ], quae ecclesiasticis
conveniunt negotiis, agere curaverit, procul dubio
quae agenda, aut abigenda fuerint, irretractabiliter
cuncta disponere, ordinare atque definire poterit.
Quod vos fecisse in epistolis nuper ad hanc sedem
missis recolimus: pro quibus etiam et nostros,
secundum vestram petitionem illas in partes pro
quibusdam praesumptionibus, quibus vestram asserebatis
fatigari Ecclesiam, seu ob dissensiones, quae

propter religiosum virum Ignatium patriarcham, et
Photium emerserant, subtiliter investigandis et nobis
renuntiandis missos direximus. Sed cum ad nos
reversi fuissent, nihil nobis, ut illis et in nostris
institueramus, de reverendissimo viro Ignatio renuntiaverunt
apicibus; sed verbis tantum, quae de
eo contra nostrae voluntatis peracta sunt observantiam,
retulerunt. Post aliquot tamen dierum [ deest
spatium, H. ] vestrarum partium prudens et fidelis
legatus, nomine Leo, a secretis, apostolatui nostro
imperialem cum actis apud vos gestis detulit epistolam,
quam legi jubentes, cognovimus de memorati
viri Ignatii patriarchae negotio, contra praeceptum
nostrum improvide illatam sententiam, et nihil

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.