PL 119, col. 797
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
concessa est, modis omnibus commonemus, et
quantum illos, sicut in vestris nobis innotuistis litteris,
prave atque incaute agere conspicitis, tantum
illius, freti auxilio divinae legis, per sacerdotalem et
pontificalem auctoritatem, nullius personae habendo
acceptionem, et praedicationis verbo nova et vetera
proponendo, ne sanguis eorum de manibus vestris
requiratur, hortamur resistatis. Forsitan benignissima
ac largiflua omnipotentis Dei clementia a proprio
libitu eos revocare dignabitur, et infra gremium
Dominici gregis vestro studio atque labore recepti,
de lucratione fraterna mercedis lucrum recipere mereamini:
quia ecce instat tempus, ut ascendatis ex
adverso, et opponatis vos pro domo Israel murum,
et stetis in praelio in die Domini. Et post alia. De capitulis,
quibus nos vestra beatitudo consulere studuit,
ita rescribere nostra apostolica sollicitudo curavit
secundum Patrum sanctiones.
1.
Requiritis enim, si dimissa uxore, quam legitime
sponsatam quis duxerit, quia nomen malum
postmodum ei imposuit, absque decreto generalis
synodi, liceat ei aut aliam accipere contra auctoritatem
evangelicam, aut, illa superstite, pro uxore
concubinam habere. Quibus nos apostolica auctoritate
fulti secundum evangelicam sanctionem omnino
resistimus, et nec aliae uxoris copulam eis qui talia
agunt, dimissa superstite, habere concedimus, neque
concubinam habendi licentiam tribuimus.
2.
De eo, si desponsata nesciente sponso corrumpatur,
et postmodum dote facta maritali more cum
eadem idem sponsus jacuerit; si postmodum intercepto
[ edit. Rom., interjecto utrinque ] tempore
liceat ei ipsam, quasi prius ab alio corruptam, dimittere,
et sic aliam ducere, quasi ista non fuerit
uxor, aut concubinam pro ea tenere. Nec hoc consentimus,
ut hi qui legitimo nuptiarum foedere conjunguntur,
et unum corpus per aliquod temporis
spatium efficiuntur, divortium faciant. Sed quod
prius initio conjunctionis corruptae percipiendo voluntarie
tacuerunt, postmodum intercepto tempore
sustinendo, et si non voluntarie, inviti custodiant,
etiam a concubinis omnimodo se abstineant.
3.
Si hi qui sacras res ecclesiis datas, et a fidelibus
oblatas, quasi a principibus sibi indultas invadunt,
vastant, diripiunt, retinere praesumunt, auctoritate
episcopali excommunicandi et anathematizandi
sint. De his quidem rebus, quae semel Deo
contributae atque dicatae sunt, et postea sub occasione
concessionis principum a quibusdam invaduntur
[ edit. Rom. addit atque diripiuntur] sancimus, ut
prius consulto principe, ad resecandam tam praesumptivam
factionem, cognoscendum utrum illius sit
concessio, an invasoris praesumptio. Quod si principis
inordinata fuerit largitio, ipse sit princeps pro
emendatione redarguendus: si autem invasoris declaratur
praesumptio, usque ad emendationem excommunicationis
sit vindicta coercendus. Et post alia.
Joannem archiepiscopum Ravennatem sciatis paterne