PL 119, col. 798

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

ab apostolica sede receptum, et de errore quo
accusabatur, sacramento purgatum, ac ut Romanae
sedi dignam reverentiam exhibeat, tam ipse, quam
successores ejus, super corpora sanctorum nobis
juratum fore. Libellos quos mandastis nobis dirigendos,
quando ad nos iterum miseritis, vestrae
sanctitati dirigemus. Et post alia. Ut mala, quae in
regno Galliae fiunt, zelo pietatis corrigantur, et per
vos, et per alios confratres nostros, instantissime
elaboretis exhortamur, ut fortissime in tot malis
praeparati resistatis.
[(Anno 852.)] XVII. AD LOTHARIUM REGEM. Legatos ad synodum cogendam mittit, ad quam praecipit duos de Caroli regno episcopos accedere, sicut de Ludovici patrui, et Caroli fratris ejus regno binos alios convenire jusserat. [Apud Mansi, ibid.

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, LOTHARIO
regi ( pro synodo).
Regalis excellentia vestra nuper apostolatui nostro
direxit, ut pro perficienda synodo missos e
latere nostro dirigere dignaremur: quod nos, et ante
litterarum vestrarum preces, et postmodum facere
desiderio ardenti cogitavimus. Sed quia multi sanctarum
ecclesiarum Dei utilitatibus hactenus fuimus
occupati, tam celeriter ut volebamus eos destinare
nequivimus. Nunc autem, Domino nostro Jesu
Christo favente, legatos sanctae nostrae cui Deo auctore
deservimus Ecclesiae, duos reverentissimos

[ edit. Tom. addit et sanctissimos] episcopos, Rhadoaldum
sanctae Portuensis Ecclesiae, et Joannem
sanctae Ficolensis [ edit. Rom., Fundensis] Ecclesiae,
deliciosos nostros, quorum adventu atque praesentia
Dei sacerdotum synodus congregetur, transmittimus,
sicut nostris vobis jampridem direximus litteris,
quibus magnitudini vestrae intimatum est, binos episcopos
de regno Ludovici regis patrui vestri, et Caroli
regis fratris vestri, ad ipsam synodum convenire
debere. Nunc autem volumus, atque litteris nostris
directis jubemus, similiter duos de regno Caroli
gloriosi regis patrui vestri ibidem sine aliqua ambiguitate
adesse. Quas sane litteras nobilitate vestrae
dirigentes, petimus ut eas ipsi Carolo regi de praesenti
per vestrum fidelem hominem transmittatis:

quatenus et duo regni ejus episcopi, ut diximus, ad
praefatam synodum, quae auxiliante Domino congreganda
est, cum nostris pariter legatis valeant convenire.
Quos sane apostolatus nostri pariter legatos excellentia
vestra digno honore suscipiat, et familiaritatis
eis locum concedat, ut Domino auxiliante, cum ad
nos fuerint reversi, digna nobis de parte vestra nuntiantes,
maximas Deo gratias referre, et apostolicae
vos benedictionis munere ditare possimus, congaudentes
sane in vestrae humilitatis devotione fideli.
Dextera vos supernae majestatis illaesos conservare
per tempora longa dignetur. Data IX Kalendas Decembris,
indictione XI.
[(Anno 862.)] XVIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Ut duo de ejus regno episcopi ad synodum Metis cogendam proficiscantur. [Apud Mansi, ibid. ]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.